Interim
advenientibus Kalendis Septembribus, Gothorum magna legatio ad regem
Chilpericum accedit. Ipse vero iam regressus Parisius, familias multas de
domibus fiscalibus auferre praecepit et in plaustris conponi; multus quoque
flentes et nolentes abire in custodia retrudi iussit, ut eos facilius cum filia
transmittere possit. Nam ferunt, multos sibi ob hanc amaritudinem vitam laqueo
extorsisse, dum de parentibus propriis auferre metuebant. Separabatur autem
filius a patre, mater a filia, et cum gravi gemitu ac maledictionibus
discedebant; tantusque planctus in urbe Parisiaca erat, ut plancto conpararetur
Aegyptio. Multi vero meliores natu, qui
vi conpellebantur abire, testamenta condiderunt, resque suas eclesiis
depotantes atque petentes, ut, cum in Hispaniis puella introisset, statim
testamenta illa, tamquam si iam essent sepulti, reserarentur. Interea legati
regis Childeberthi Parisius advenerunt, contestantes Chilperico rege, ut nihil
de civitatibus, quas de regno patris sui tenebat, auferret aut de thesauris
eius in aliquo filiam muneraret ac non mancipia, non equites, non iuga bovum
neque aliquid huiuscemodi de his auderet adtingere. De quibus legatis unum ferunt
clam interemptum, sed nescitur a quo; suspicio tamen vertebatur ad regem.
Promittens vero Chilpericus rex nihil de his contingere, convocatis melioribus
Francis reliquisque fidelibus, nuptias celebravit filiae suae. Traditamque
legatis Gothorum, magnus ei thesaurus dedit. Sed et mater eius inmensum pondus
auri argentique sive vestimentorum protulit, ita ut videns haec rex nihil sibi
remansisse potaret. Quem cernens regina
commotum, conversa ad Francus, ita ait: 'Ne potitis, viri, quicquam hic de
thesauris anteriorum regum habere; omnia enim quae cernetis de mea proprietate
oblata sunt, quia mihi gloriosissimus rex multa largitus est, et ego nonnulla
de proprio congregavi labore et de domibus mihi concessis tam de fructibus quam
tributis plurima reparavi. Sed et vos plerumque me muneribus vestris ditastis, de
quibus sunt ista quae nunc coram videtis; nam hic de thesauris publicis nihil
habetur'. Et sic animus regis dilusus est. Nam tanta fuit multitudo rerum, ut
aurum argentumque vel reliqua ornamenta quinquaginta plaustra levarent. Franci vero multa munera obtulerunt, alii aurum, alii
argentum, nonnulli equites, plerique vestimenta, et unusquisque ut potuit
donativum dedit. Iam vero vale faciens puella post lacrimas et oscola, cum de
porta egrederetur, uno carrucae effracto axe, omnes 'Mala hora' dixerunt; quod
a quibusdam pro auspicio susceptum est. Denique haec de Parisius progressa,
octavo ab urbe miliario tenturia figi praecepit. Surgentes enim quinquaginta
viri de nocte, adpraehensis centum equitibus optimis totidemque frenis aureis
ac duobus catenis magnis, ad Childeberthum regem fuga dilapsi abierunt. Sed et per totum iter cum labi quis potuisset,
effugiebat, ferens secum quae arripere potuisset. Apparatus quoque magnus
expense de diversis civitatibus in itenere congregatus est; in quo nihil de
fisco suo rex dare praecepit, nisi omnia de pauperum coniectures. Sed quoniam
suspicio erat regi, ne frater aut nepus aliquas insidias puellae in via
pararent, vallatam ab exercitu pergere iussit. Erant autem cum ea viri
magnifici Bobo dux, filius Mummolini, cum uxore, quasi paranymphus, Domigysilus
et Ansovaldus, maior domus autem Waddo, qui olim Sanctonicum rexerat comitatum;
reliquum vero vulgus super quattuor milia erat. Ceteri autem duces et
camararii, qui cum ea properaverant, de Pectavo regressi sunt; isti vero iter
conficientes, pergebant ut poterant. Per quam via tanta spolia tantaequae
praedae factae sunt, ut vix valeant enarrare. Nam hospiciola pauperum
spoliabant, vineas devastabant, ita ut incisis codicibus cum uvis auferrent,
levantes pecora vel quicquid invenire potuissent, nihil per viam quam
gradiebantur relinquentes; impletumque est quod dictum est per Iohel propheta:
Residuum locustae comedit erugae, et residuum erucae comedit brucus, et
residuum bruci comedit rubigo. Ita et hoc actum est tempore, ut residuum
proinae proteriret tempestas et residuum tempestatis exuriret siccitas et
residuum siccitatis auferret hostilitas.
|