His itaque cum haec praeda pergentibus,
Chilpericus, Nero nostri temporis et Herodis, ad villam Calensim, quae distat
ab urbe Parisiaca quasi centum stadiis, accedit ibique venationes exercit.
Quadam vero die regressus de venatione iam sub obscura nocte, dum de equo
susceperitur et unam manu super scapulam pueri reteniret, adveniens quidam eum
cultro percutit sub ascellam iteratoque ictu ventrem eius perforat; statimque
profluente cupia sanguinis tam per os quam per aditum vulneris, iniquum fudit
spiritum. Quam vero malitiam gesserit, superior lectio docet. Nam regiones
plurimas sepius devastavit atque succendit; de quibus nihil doloris, sed
letitia magis habebat, sicut quondam Nero, cum inter incendia palatii tragidias
decantaret. Persaepe hominis pro facultatibus eorum iniuste punivit. In cuius
tempore pauci quodammodo episcopatum clerici meruerunt. Erat enim gulae
deditus, cuius deus venter fuit. Nullumque sibi adserebat esse prudentiorem.
Conficitque duos libros, quasi Sidulium meditatus, quorum versiculi debilis
nullis pedibus subsistere possunt, in quibus, dum non intellegebat, pro longis
sillabas breves posuit et pro breves longas statuebat, et alia opuscula vel
ymnus sive missas, quae nulla ratione suscipi possunt. Causas pauperum exosas
habebat. Sacerdotes Domini assiduae blasphemabat, nec aliunde magis, dum
secricius esset, exercebat ridicola vel iocos quam de eclesiarum episcopis.
Illum ferebat levem, alium superbum, illum habundantem, istum luxoriosum; illum
adserebat elatum, hunc tumidum, nullum plus odio quam eclesias habens. Aiebat
enim plerumque: 'Ecce pauper remansit fiscus noster, ecce divitiae nostrae ad
eclesias sunt translatae; nulli penitus nisi soli episcopi regnant; periet
honor noster et translatus est ad episcopus civitatum'. Haec agens, adsiduae
testamenta, quae in eclesias conscripta erant, plerumque disrupit, ipsasque
patris sui praeceptiones, potans, quod non remanerit qui voluntatem eius
servaret, saepe calcavit. Iam de libidine atque luxoria non potest repperire in
cogitatione, quod non perpetrasset in opere, novaquae semper ad ledendum
populum ingenia perquaerebat; nam, si quos hoc tempore culpabilis repperisset,
oculos eis iobebat erui. Et in praeceptionibus, quas ad iudicis pro suis
utilitatibus dirigebat, haec addebat: 'Si quis praecepta nostra contempserit,
oculorum avulsione multetur'. Nullum umquam pure dilexit, a nullo dilectus est,
ideoque, cum spiritum exalasset, omnes eum reliquerunt sui. Mallulfus autem
Silvanectensis episcopus, qui iam tertia die in tenturio resedebat et ipsum
videre non poterat, ut eum interemptum audivit, advenit; ablutumque vestimentis
melioribus induit, noctem in hymnis deductam, in nave levavit et in basilica
sancti Vincenti, quae est Parisius, sepelivit, Fredegunde regina in ecclesia
derelicta.
Explicit
in Christi nomine historiarum liber sextus. Deo gratias.
|