Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
2. De conlisione Carnotenorum et Aurilianensium.
Defuncto igitur
Chilperico inventamque, quam diu quaesierat, mortem Aurilianensis cum
Blesensibus iuncti super Dunenses inruunt eosque inopinantes proterunt; domos
annonasque vel quae moveri habele non poterant incendio tradunt, pecora
diripiunt adque res quas levare poterant sustulerunt. Quibus discedentibus,
coniuncti Dunenses cum reliquis Carnotenis, de vestigio subsecuntur, simile
sorte eos adficientes, qua ipsi adfecti fuerant, nihil in domibus vel extra
domus vel de domibus relinquentes. Cumque adhuc inter se iurgia commoventes
desevirent et Aurilianensis contra hos arma concuterent, intercedentibus
comitibus, pax usque in audientia data est, scilicet ut in die, quo iudicium
erat futurum, pars, quae contra partem iniuste exarserat, iusticia mediante,
conponerit. Et sic a bello cessatum est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |