Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
3. De interitu Vidastis cognomento Avi.
Vidastis cognomento
Avus, qui ante hos annos Lupum Ambrosiumque pro amore uxoris Ambrosii
interfecerat et ipsam sibi, quae consubrina sua esse dicebatur, in matrimunio
acceperat, dum multa scelera infra Pectavum terminum perpetraret, quodam loco
cum Chulderico Saxone coniunctus, dum se invicem convitiis lacesserent, unus ex
pueris Chulderici Avonem hasta transfixit. Qui ad terram ruens, plerisque adhuc
ictibus sauciatus, iniquam animam, sanguine defluente, refudit; fuitque ultrix
divina maiestas sanguinis innocentis, quem propria effuderat manu. Multa enim
furta, adulteria homicidiaque miserrimus saepe conmiserat, quae silere melius
poto. Conposuit
tamen filiis Saxo ille mortem eius. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |