Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
5. Quod Gunthramnus rex Parius venit.
Fredegundis igitur regina, accepto consilio, legatos
ad Gunthchramnum regem mittit, dicens: 'Veniat dominus meus et suscipiat regnum
fratris sui. Est', inquid, 'mihi infans parvolus, quem in eius ulnis ponere
desiderans, me ipsam eius humilio dicioni'. Conperto autem Gunthchramnus rex de
fratris excessu amarissime flevit. Moderato quoque planctu, conmoto exercitu,
Parisius dirigit. Cumque ille infra muros susceptus fuisset, Childeberthus rex,
nepus eius, ab alia advenit parte. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |