Quibus discedentibus legati iterum Childeberthi ad
antedictum regem veniunt, Fredegundem reginam requirentes atque dicentes:
'Redde homicidam, quae amitam meam suggillavit, quae patrem interfecit et
patruum, quae ipsus quoque consobrinus meus gladio interemit'. At ille: 'In
placito', inquid, 'quem habemus, cuncta decernimus, tractantes, quid oporteat
fieri'. Nam Fredegunde patrocinio suo fovebat, ipsamque sepius ad convivium
evocans, promittens, se ei fieri maximum defensorem. Quadam vero die, dum
pariter ad mensam epolarentur, regina consurgens et vale dicens, a rege
detenebatur, dicente sibi: 'Adhuc aliquid cybi sume'. Cui illa: 'Indulge', inquid, 'depraecor, domini mi,
quia iuxta consuetudinem mulierum contigit mihi, ut pro conceptu consurgam'. Haec ille audiens,
obstipuit, sciens, quartum esse mensem, ex quo alium ediderat filium; tamen
permisit eam consurgere. Prioribus quoque de regno Chilperici, ut erat
Ansovaldus, et reliqui ad filium eius, qui erat, ut superius diximus, quattuor
mensuum, se colligerunt, quem Chlotharium vocitaverunt, exegentes sacramenta
per civitates, quae ad Chilpericum prius aspexerant, ut scilicit fidelis esse
debeant Gunthchramno rege ac nepote suo Chlothario. Gunthchramnus vero rex
omnia, quae fidelis regis Chilperici non recte diversis abstulerant, iusticia
intercedente, restituit, multa et ipsi eclesiis conferens; testamenta quoque
defunctorum, qui eclesias heredis instituerant et ad Chilperico conpressa
fuerant, restauravit, multisque se benignum exhibens ac multa pauperibus
tribuens.
|