Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
8. Quod rex populum petiit, ne ut fratres eius interematur.
Sed quia non erat
fidus ab hominibus inter quos venerat, armis se munivit, nec umquam ad eclesiam
aut reliqua loca, qua ire delectabat, sine grande pergebat custodia. Unde
factum est, ut quadam die dominica, postquam diaconus silentium populis, ut
missae abscultarentur, indixit, rex conversus ad populum dicerit: 'Adiuro vos,
o viri cum mulieribus qui adestis, ut mihi fidem inviolatam servare dignimini
nec me, ut fratres meus nuper fecistis, interematis, liceatque mihi vel tribus
annis nepotis meus, qui mihi adoptivi facti sunt filii, enutrire, ne forte
contingat, quod Divinitas aeterna non patiatur, ut illis parvolis, me defuncto,
simul pereatis, cum de genere nostro robustus non fuerit qui defensit'. Haec eo dicente,
omnes populus orationem pro rege fudit ad Dominum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |