Dum haec agerentur, Rigunthis, Chilperici regis filia,
cum thesauris supra scriptis usque Tholosam accessit. Et cernens se iam ad
terminum Gothorum esse propinquam, moras innectire coepit, dicentibus sibi tum
praeterea suis, oportere eam ibidem commorari, cum ipsi fatigati de itenere
vestimenta haberent inculta, calciamenta scissa, ipsosque equorum adque
carrucarum apparatos adhuc, sicut plaustris evecti erant, seorsum esse disiunctos.
Oportere potius omnia haec prius
diligenter stabilire et sic in itenere proficisci ac suscepi cum omni elegantia
ab sponso, ne forte, si inculti inter Gothos apparerent, inriderentur ab ipsis.
Dum ergo his retardarentur ex causis, mors Chilperici regis in aures Desiderii
ducis inlabitur. Ipse quoque, collectis secum viris fortissimis, Tholosam urbem
ingreditur repertusque thesauros abstulit de potestate reginae et in domo
quadam sub sigillorum munitione ac virorum fortium custodia mancipat, deputans
reginae victum artum, donec ad urbem regrederetur.
|