Quod Gundovaldus in regno elevatus est, et de
Rigundae, filia Chilperici regis.
Ipse vero ad Mummolum, cum quo foedus ante duos annos inierat, properavit. Morabatur tunc Mummolus infra murus Avennicae urbis
cum Gundovaldo, cui in libro superiore meminimus. Qui coniunctus cum supradictis
ducibus Limovicinum accedens, Briva-Curretia vicum, in quo sanctus Martinus,
nostri, ut aiunt, Martini discipulus, requiescit, advenit, ibique parmae
superpositus, rex est levatus. Sed cum tertio cum eodem girarent, cecidisse
fertur, ita ut vix manibus circumstantium sustentare potuisset. Deinde ibat per
civitates in circuitu positas. Rigunthis vero in basilica sanctae Mariae
Tholosa, in qua Ragnovaldi uxor, cui supra meminimus, Chilpericum metuens
confugerat, resedebat. Ragnovaldus vero de Hispaniis rediens, uxori
facultatique restituetur. Legationis enim causa Hispaniam petierat, a rege
Gunthchramno directus. Magno ea tempestate incendio basilica antedicti Martini
beati apud Brivam vicum ab inminente hoste cremata est, ita ut tam altarium quam
columnae, quae de diversis marmorum generibus aptatae erant, ab igne
dissolverentur. Sed ita haec aedes in posterum a Ferreolo episcopo reparata
est, tamquam si nihil mali pertulerit. Vehementer enim admirantur
veneranturque hunc sanctum incole, eo quod plerumque virtutes eius experiantur.
|