Igitur, adveniente placito, directi sunt ad
Childebertho rege Egidius episcopus, Gunthchramnus Boso, Sigyvaldus et alii
multi ad Gunthchramno regem; ingressique ad eum, ait episcopus: 'Gratias agimus
Deo omnipotenti, o piissime rex, quod te post multos labores regionibus tuis
regnoque restituit'. Cui rex ait: 'Illi
enim dignae sunt gratiae referendae, qui est rex regum et dominus dominorum,
qui haec sua miseratione operare dignatus est. Nam non tibi, cuius consilio
doloso ac periurus regionis meae anno superiore incensae sunt, qui numquam
fidem integram cum ullo homine habuisti, cuius dolositas ubique dispergitur,
qui non sacerdotem, sed inimicum regni nostri te esse declaras'. Ad haec verba
episcopus iracundia commotus siluit. Unus autem ex legatis dixit: 'Supplecat
nepus tuus Childeberthus, ut civitates, quas pater eius tenuit, reddi iubeas'.
Ad haec ille respondit: 'Iam dixi vobis prius, quia pactiones nostrae mihi haec
conferunt, ideoque eas reddere nolo'. Alius quoque legatorum ait: 'Rogat nepus
tuus, ut Fredegundem maleficam, per quam multi reges interfecti sunt, reddi
iubeas ad ulciscendam mortem patris, patrui vel consubrinorum suorum'. At ille: 'Tradi ei', inquid, 'in potestate non
poterit, quia filium regem habet. Sed et ea quae contra illam adseretes, vera
esse non credo'. Post hos Gunthchramnus Boso, quasi aliquid suggesturus, ad regem
accedit. Et quia sonuerat, Gundovaldum manifeste regem levatum, antecipans rex
verba eius, ait: 'O inimici regionis regnique nostri, qui propterea ante hos
annos Orientem adgressus es, ut Ballomerem quendam - sic enim vocabat rex
Gundovaldum - super regnum nostrum adduceris, semper perfide et numquam
custodiens quae promittis!' Cui ille:
'Tu', inquid, 'dominus et rex regali in solio resedis, et nullus tibi ad ea
quae loqueris ausus est respondere. Insontem enim me de hac causa profiteor. At
si aliquis est similis mihi, qui hoc crimen inpingat occulte, veniat nunc palam
et loquatur. Tunc, o rex piissime, ponens hoc in Dei iudicium, ut ille
discernat, cum nos in unius campi planitiae viderit demicare' . Ad haec,
cunctis silentibus, addedit rex: 'Omnibus autem haec causa animus accendere
debet, ut repellatur a finibus nostris advena, cuius pater molinas gobernavit,
et ut vere dicam, pater eius pectinibus insedit lanasque conposuit'. Et
quamquam possit fieri, ut unus homo utriusque artificii magisterio subderetur,
ad increpationem tamen regis quidam ex ipsis respondit: 'Ergo duos, ut adseris,
patres hic homo habuit, lanarium simul molinariumque. Absit a te, o rex, ut tam
inculte loquaris. Non enim auditum est, unum hominem praeter spiritalem causam
duos habere posse pariter genitores'. Dehinc, cum multi solverentur in risu,
respondit alius legatorum, dicens: 'Vale dicimus tibi, o rex. Nam quia reddere
noluisti civitatis nepotis tui, scimus, salvam esse securem, quae fratrum tuorum
capitibus est defixa. Celerius tuum libravit defixa cerebrum'. Et sic cum
scandalum discesserunt. Tunc rex his verbis succensus, iussit super capita
euntium proici aequorum stercora, putrefactas astulas, paleas ac faenum
putridine dissolutum ipsumque foetidum urbis lutum. Quibus de rebus maculati
graviter, non sine inmensa iniuria adque contumilia abierunt.
|