Resedente vero
Fredegunde regina in aeclesia Parisiaca, Leonardus ex domestico, qui tunc ab
urbe Tholosa ad venerat, ingressus ad eam, causas contumiliae iniuriasque
filiae eius narrare coepit, dicens, quia: 'Iuxta imperium tuum accessi cum
regina Rigunthe ac vidi humilitatem eius, vel qualiter expoliata est a
thesauris et omnibus rebus; ego vero per fugam dilapsus, veni nuntiare dominae
meae quae gesta sunt'. Haec illa audiens furore commota, iussit eum in ipsa
aeclesia spoliare, nudatumque vestimentis ac balteo, quod ex munere Chilperici
regis habebat, discedere a sua iubet praesentia. Cocos quoque sive pistores,
vel quoscumque de hoc itenere regressus esse cognovit, caesos spoliatosque ac
demanicatos reliquid. Nectarium autem, Baudegysili episcopi fratrem, nefandis
accusationibus cum rege temptavit obruere, adserens, eum de thesauro regis
mortui multa portasse. Sed et de prumptuariis tam tergora quam vina multa eum
abstulisse dicebat, petens, ut vinctus carceralibus tenebris truderetur. Sed
patientia regis fratrisque auxilium fieri non permisit. Multa quidem ibi vana
exercens, non metuebat Deum, in cuius aeclesiam petebat auxilium. Habebat tunc
temporis secum Audonem iudicem, qui ei tempore regis in multis consenserat
malis. Ipse enim cum Mummolo praefecto multos de Francis, qui tempore
Childeberthi regis seniores ingenui fuerant, publico tributo subegit. Qui post
mortem regis ab ipsis spoliatus ac denudatus est, ut nihil ei, praeter quod
super se auferre potuit, remaneret. Domus enim eius incendio subdederunt;
abstulissent utique et ipsam vitam, nisi cum regina aeclesiam expetisset.
|