Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius Turonensis
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS
    • 20. Quod idem emisit qui Brunechildem lederet.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

20. Quod idem emisit qui Brunechildem lederet.

 

Postquam autem Fredegundis regina ad supradictam villam abiit, cum esset valde maesta, quod ei potestas ex parte fuisset ablata, meliorem a se existimans Brunichildem, misit occulte clericum sibi familiarem, qui eam circumventam dolis interemere possit, videlicet ut, cum se subtiliter in eius subderet famulatum, ab ea credi possit, et sic clam percoliretur. Veniens igitur clericus, cum diversis ingeniis se eidem commendavit, dicens: 'A facie Fredegundis reginae fugio, deposcens auxilium tuum'. Coepit se etiam omnibus reddere humilem, carum, oboedientem ac reginae privatum. Sed non longo tempore interposito, intellexerunt eum dolosae transmissum; vinctusque ac caesus, cum rem patifecisset occultam, redire permissus est ad patronam. Reseransque quae acta fuerant, effatus, quod iussa patrari non potuissit, manuum ac pedum abscisione multatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License