Dum haec autem
agerentur, res ipsius Eberulfi diversis conceduntur. Aurum argentumque vel alias
meliores species, quas secum retenebat, in medio exposuit; quod vero
conmendatum habuit, publicatum est. Greges etiam aequorum, porcorum
iumentorumque diripiuntur. Domus vero inframuranea, quam de dominatione
aeclesiae abstulerat, referta annonis, vino adque tergoribus rebusque aliis
multis, adplene spoliata est, nec ibi aliud quam parietes vacui remanserunt. Ex
hoc nos maxime suspectus habebat, qui in causis eius fideliter currebamus,
promittens plerumque, quod, si umquam ad regis gratiam perveniret, in nobis
haec quae perferebat ulcisceretur. Deus enim novit, cui arcana pectoris
revelantur, quia de puro corde, in quantum potuemus, solatium ministravimus. Et
quamquam multas nobis insidias prius de rebus sancti Martini fecissit, extabat
tamen causa, ut eadem obliviscerem, eo quod filium eius de sancto lavacro
suscipissem. Sed credo, infilici ea res maximum fuit inpedimentum, quod nullam
reverentiam sancto praestabat antestiti. Nam saepe cedes infra ipsum atrium,
quod ad pedes beati erat, exegit, exercens assiduae aebrietatis ac vanitatis.
Presbiterum quoque unum, pro eo quod ei vinum dare differret, cum iam
crapulatus aspiceretur, elisum super scamnum pugnis ac diversis ictibus
verberavit, ut paene animam reddere videretur; et fecissit forsitan, si ei medicorum
ventusae non subvenissent. Habebat enim pro timore regis in ipsum salutaturium
beatae basilicae mansionem. Cum autem presbiter, qui clavis ostei retenebat,
clausis reliquis, recessissit, per illum salutaturii osteum introeuntes puellae
cum reliquis pueris eius, suspiciebant picturas parietum rimabantque ornamenta
beati sepulchri; quod valde facinorosum relegiosis erat. Quod cum presbyter
cognovissit, defixis clavis super ostium, intrinsecus serras aptavit. Haec ille
cum post caenam vinu maditus advertissit et nos in basilicam in initium noctis
orationis gratia psallerimus, furibundus ingreditur meque convitiis ac
maledictionibus urguere coepit, illud inter iurgia exprobrans, quod ego eum
vellim a sancti antestitis fimbriis separare. Sed ego stupens, quae virum
coepissit insania, blandis sermonibus mulcire conatus sum. Sed cum eius furias
verbis lenibus superare non possim, silere decrevi. Ille vero me tacitum intendens, ad presbiterum
convertitur evometque in eum multa convicia. Nam et illum verbis procacibus
et me diversis obpropriis inpugnabat. Nos vero cum vidissimus eum, ut ita
dicam, agi a daemone, egressi a basilica sancta, scandalum vigiliasque
finivimus, illud maxime indignum ferentes, quod ad hoc iurgium absque
reverentia sancti ante ipsum sepulchrum antestitis excitaverat. His diebus vidi somnium, quod ipsi in sancta basilica
retuli, dicens: 'Putabam me quasi in hac basilica sacrosancta missarum solemnia
caelebrare. Cumque iam altarium cum oblationibus palleo syrico coopertum essit,
subito ingredientem Gunthchramnum regem conspicio, qui voce magna clamabat:
ìExtrahite inimicum generationis nostrae, evellite homicidam a sacro Dei
altario". At ego, cum haec audirem, ad te conversus dixi: ìAdpraehende
palleum altaris, infelix, quo sacra munera conteguntur, ne hinc
abiciaris". Cumque adpraehenderis, laxa eum manu et non viriliter
detenebas. Ego vero, expansis manibus, contra pectus regis meum pectus aptabam,
dicens: ìNoli eiecere hunc hominem de basilica sancta, ne vitae periculum
patiaris, ne te sanctus antestis sua virtute confodeat. Noli te proprio iaculo
interemere, quia, hoc si feceris, praesentem vitam aeternamque carebis". Sed cum rex mihi
resisteret, tu laxabas palleum et post me veniebas. Ego vero valde tibi
molestus eram. Cumque reverteris ad altarium, adpraehendebas palleum, sed
rursum relinquebas. Dum hunc tu tepide reteneris et ego rege viriliter
resisterem, evigilavi pavore conterritus, ignarus quid somnium indecaret'. Igitur cum ei ista narrassem, ait: 'Verum est somnium,
quod vidisti, quod valde cogitatione meae concordat'. Cui ego: 'Et quid
providit cogitatio tua?' Et ille: 'Deliberatum', inquid, 'habui , ut, si me rex
ab hoc loco iuberit extrahi, ab una manu pallas altaris tenerem, ab alia vero,
evaginato gladio, te prius interfectum, quantuscumque deinceps clericos
repperissem, in morte prosternerem. Nec mihi post haec erat iniuria leto
subcumbere , si de huius sancti clericis acciperem ultionem'. Haec ego audiens
et stupens, admirabam quod erat, quia per os eius diabulus loquebatur. Numquam enim in
Deum ullum timorem habuit. Nam dum essit in libertatem, equi eius ac pecora per
segites pauperum vineisque dimittebantur. Quod si expellebantur ab his, quorum
evertebant labores, statim a suis percolibantur. Nam in hac angustia qua erat
saepe commemorabat, quod res beati antestitis abstulissit iniuste. Denique anno
superiore, commotum quendam levem e civibus, aeclesiae actores fecit
interpellari. Tunc, postposita iustitia, res, quas olim aeclesia possedebat,
sub specie emptionis abstraxit, datam ipsi homini partem auream baltei sui. Sed
et alia multa perversae egit usque ad finem vitae suae, quem in posterum
explanamus.
|