Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius Turonensis
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS
    • 24. De praeda urbis Pectavae.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

24. De praeda urbis Pectavae.

 

Anno igitur decimo Childeberthi regis rex Gunthchramnus, commotis gentibus regni sui, magnum iuncxit exercitum. Sed pars maior cum Aurilianensibus adque Biturigis Pectavum petiit. Excesserant enim de fide, quam regi promiserant. Miseruntque prius legationem, ut scirent, utrum susceperentur ab his an non. Sed episcopus loci Maroveus dure suscepit hos nuntios. At illi infra terminum ingressi, praedas, incendia adque homicidia faciebant. Hii vero qui cum praeda revertebantur, per Toronicum transeuntes, similiter illis qui iam sacramenta dederant faciebant, ita ut ipsae quoque aeclesiae incenderentur et quaecumque invenire potuissent diriperentur. Quod saepius actum est, dum illi ad regem egre converterentur. Sed cum exercitus propius ad urbem accederet et iam pars maxima regionis devastata cerneretur, tunc miserunt nuntios, fideles se rege Gunthchramno fatentes. At illi infra murus urbis recepti, super episcopum inruerunt, dicentes, eum infidelem esse. Ille vero cum se ab his cerneret coartatum, effracto unum de sacris ministeriis calicem aureum et in numisma redactum, se populumque redemit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License