Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
28. Quod exercitus inante accessit.
Post haec exercitus ab urbe Pectava remotus inantea
post Gundovaldum proficiscitur. Secutique
sunt eum de Toronicis multi lucri causa; sed Pectavis super se inruentibus,
nonnulli interempti, plurimi vero spoliati redierunt. Hi autem qui de his ad
exercitum prius iuncxerant pariter abierunt. Itaque exercitus ad Dorononiam
fluvium accedens, praestolare coepit, quid de Gundovaldo cognusceret. Cui iam,
ut supra dictum est, adhaeserant dux Desiderius et Bladastis cum Waddone maiore
domus Rigunthis reginae. Erant enim primi cum eo Sagittarius episcopus et
Mummolus. Sagittarius enim iam repromissione de episcopatu Tholosano acciperat.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |