Dum autem haec
agerentur, misit rex Gunthchramnus Claudium quendam, dicens: 'Si abiens',
inquid, 'et eiectum de basilica Eberulfum aut gladio interemeris aut catenis
vincxeris, magnis te muneribus locupletabo; verumtamen, ne sanctae basilicae
iniuriam inferas, omnino commoneo'. Ille vero, ut erat vanitate adque avaritiae
deditus, velociter Parisius advolavit. Uxor enim ei ex Meldensim terreturio
erat. Volvere animo coepit, utrum Fredegundem reginam videret, dicens: 'Si eam
videro, elicere ab ea aliquid muneris possum. Scio enim, eam esse homini ad
quem directus sum inimicam'. Tunc accedens ad eam, de praesenti munera magna
capiens, promissionis multas elicuit, ut aut extractum a basilica Eberulfum
occideret aut circumventum dolis catenis vinceret aut certe in ipso eum atrio
trucedaret. Regressus autem ad Dunensem castrum, comitem commovit, ut ei
trecentos viros quasi ad costodiendas Toronicae urbis portas adiungeret,
scilicet ut, cum venisset, per eorum solatium Eberulfum possit obpremere.
Cumque comes loci viros istos commoneret, Claudius Toronus peraccessit. Et cum
iter ageret, ut consuetudo est barbarorum, auspicia intendere coepit ac dicere
sibi esse contraria, simulque interrogare multis, si virtus beati Martini de
praesenti manifestaretur in perfidis, aut certe, si aliquis iniuriam in eum
sperantibus intulisset, si protenus ultio sequeretur. Igitur postpositis, ut
dixemus, viris, qui ad solatium eius venire debuerant, ipse ad basilicam
sanctam accessit. Statimque infelici Eberulfo coniunctus, sacramenta dare
coepit ac iurare per omnia sacrosancta vel virtutem praesentis antestitis,
nullum in causis eius fore fideliorem, qui ita cum rege causas eius possit
exserere. Hoc enim apud se consilium habuerat miserrimus: 'Nisi eum perierando
decipero, non vincam'. Verum ubi videt Eberulfus, quod ei talia cum sacramento
in ipsam basilicam ac per porticos vel singula loca atrii veneranda
promitterit, crededit miser homini perieranti. Die autem altero, cum nos in villam
quasi milia triginta ab urbe commoraremur, ad convivium basilicae sanctae cum
eodem vel reliquis civibus est adscitus, ibique eum Claudius gladio ferire
voluit, si pueri eius longius adstetissent. Verumtamen numquam haec Eberulfus,
ut erat vanus, advertit. Postquam autem convivium est finitum, ipse simul ac
Claudius per atrium domus basilicae deambulare coeperunt, sibi invicem fidem ac
caritatem sacramentis intercurrentibus promittentes. His ita loquentibus, ait
Claudius Eberulfo: 'Delectat animo ad metatum tuum haurire potum, si vina
odoramentis essent inmixta aut certe potentioris vini libationem strenuetas tua
requireret'. Haec eo dicente, gavisus Eberulfus, respondit habere se, dicens:
'Et omnia quae volueris ad metatum meum repperies, tantum ut dignetur dominus
meus tugurium ingredi mansionis meae'. Misitque pueros unum post alium ad
requirenda potentiora vina, Laticina videlicet adque Gazitina. Cumque illum a
pueris relictum solum Claudius conspexisset, elevata contra basilica manu, ait:
'Martine beatissime, fac me uxorem cum parentibus cito videre'. Infelix enim in
discrimine positus, et hunc interficere in atrio cogitabat et virtutem sancti
antestitis metuebat. Tunc unus e pueris Claudii, qui erat rubustior,
adpraehensum Eberulfum a tergo validioribus lacertis adstringit resupinatumque
pectus eius ad iugulandum parat. At Claudius, extractu a balteo gladio, ad eum
diriget. Sed et ille prolatum a cingulo ferrum se ad percutiendum, dum
teneretur, adaptat. Cumque Claudius, elevata dextera, cultrum eius pectori
iniecisset et ille non signiter sub ascella illius pugionem defixisset,
retractumque ad se, libratu ictu pollicem Claudii intercidit. Ex hoc convenientes
pueri eius cum gladiis, Eberulfum diversis ictibus sauciant. Quorum de manu
dilapsus, dum fugire iam exanimes nitiretur, extracto gladio, caput eius
gravissime verberant, effusoque cerebro cecidit et mortuus est; nec promeruit
ab eo salvari, quem fideliter numquam intellexit exposcere. Igitur Claudius timore perterritus, cellolam abbatis
expetiit, ab eo tutari se cupiens, in cuius patronum reverentiam habere non
sapuit. Illo quoque resedente, ait: 'Perpetratum est scelus inmensum, et nisi
tu subveneris, periemus'. Haec eo loquente, inruerunt pueri Eberulfi cum
gladiis ac lanceis, obseratumque repperientes ostium, effractis cellolae
vitreis, hastas per parietes fenestras inieciunt Claudiumque iam simevivum ictu
transfigunt. Satellites autem eius post ostia et sub lectis abduntur. Abba
adpraehensus a duobus clericis, inter gladiorum acies vix vivus eripetur;
reseratisque ostiis, turba gladiatorum ingreditur. Nonnulli etiam
matricolariorum et reliquorum pauperum pro scelere commisso tectum cellolae
conantur evertere. Sed et inergumini ac diversi egeni cum petris et fustibus ad
ulciscendam basilicae violentiam proficiscuntur, indigne ferentes, quur talia,
quae numquam facta fuerant, essent ibidem perpetrata. Quid plura? Extrahuntur
fugaces ex abditis et crudeliter trucidantur; pavimentum cellolae tabo
maculatur. Postquam vero interempti sunt, extrahuntur foris et nudi super humum
frigidam relinquuntur. Percussores vero nocte sequenti, adpraehensis spoliis,
fuga dilabuntur. Adfuit autem Dei ultio de praesenti super eos, qui beatum
atrium humano sanguine polluerunt. Sed nec eius facenus parvum esse censetur,
quem talia beatus antestis perferre permisit. Magnam ex hoc rex iracundiam
habuit; sed, cognita ratione, quievit. Res tamen ipsius infelicis tam
mobelis quam inmobelis, quod a prioribus relictum fuerat, suis fidelibus
condonavit. Qui uxorem eius valde spoliatam in sanctam basilicam reliquerunt.
Corpus vero Claudii vel reliquorum parentes proximi auferentes in suam
regionem, sepelierunt.
|