Erat tunc temporis Gundovaldus in urbe Burdegalensi a
Berthramno episcopo valde dilectus. Inquirens autem, quae ei causae solatium praebere
possint, narravit quidam, quod aliquis in partibus Orientis rex, ablato sancti
Sergi martyris pollice, in dextro brachio corporis sui seruisset. Cumque ei
necessitas ad depellendum inimicos obvenisset, in hoc confisus auxilio, ubi
dextri lacerti erexisset ulnam, protinus multitudo hostium, quasi martyris
obpraessi virtute, labibatur in fugam. Haec audiens Gundovaldus, inquirere
diligentius coepit, quisnam esset in eo loco, qui reliquias sancti Sergii
martyris meruisset accipere. Interea proditur ab episcopo Berthramno Eufron
neguciator per inimicitiam, quia invitum aliquando eum totunderat, inhians
facultatem eius. Quod ille dispiciens, ad aliam urbem transiens, caesariae
crescente, regreditur. Ait ergo episcopus: 'Est hic quidam Syrus Eufron nomine,
qui de domo sua ecclesiam faciens, huius sancti reliquias collocavit et plurima
ex his signa, virtute martyris opitulante, conspexit. Nam cum tempore quodam
Burdegalensis civitas maximo flagraretur incendio, haec domus circumdata
flammis nullatenus est adusta.' Ista eo dicente, statim Mummolus cursu rapido
cum episcopo Berthramno ad domum Syri accedit, vallatumque hominem, pignera
sibi sancta praecepit ostendi. Negat ille. Tamen cogitans, quod pro malitia
aliqua ei haec pararetur insidia, ait: 'Noli fategare senem nec sancto inferre
iniuriam; sed, acceptis a me centum aureis, abscide'. Illo quoque insistenti,
ut sanctas viderit reliquias, ducentus aureos obtulit; et nec sic obtenuit eum
recedere, nisi ipsa pignera viderentur. Tunc
Mummolus elevari ad parietem scalam iubet - erant enim in sublime parietes
contra altarium in capsola reconditae - diaconum suum scandere praecepit. Qui
per gradus scandens scalae, adpraehendens capsam, ita tremore concussus est, ut
nec vivens putaretur ad terram reverti. Adtamen accepta, ut diximus, capsula,
quae de parieti pendebat, detulit. Quam perscrutatam, Mummolus os de sancti
digito repperit, quod cultro ferire non metuit. Posito enim desuper cultro, et
sic de alio percutiebat. Cumque post multos ictos vix frangi potuissit, divisum
in tribus partibus ossiculum diversas in partes dilabitur. Credo, non erat
acceptum martyri, ut haec ille contigerit. Tunc flente vehimentius Eufronio,
prosternuntur omnes in orationem, depraecantes, ut Deus dignaretur ostendere,
quae ab oculis fuerant humanis ablata. Post orationem autem repertae
sunt particulae, ex quibus una Mummolus adsumpta abscessit, sed non, ut credo,
cum gratia martyris, sicut in sequenti declaratum est. Dum autem in hac urbe morarentur, Faustianum presbiterum
Aquinsi urbi episcopum ordinare praecipiunt. Nuper enim in Aquinsi urbe
episcopus obierat, et Nicetius comes loci illius, germanus Rustici Vici
Iuliensis episcopi, praeceptionem ab Chilperico elicuerat, ut tonsoratus
civitati illi sacerdus daretur. Sed Gundovaldus distruere nitens eius decreta,
convocatis episcopis, iussit eum benedici. Berthramnus autem episcopus, qui
erat metropolis, cavens futura, Palladium Santonicum iniungit, qui eum
benedicerit. Nam et oculi ei eo tempore a lippitudine gravabantur. Fuit autem ad hanc
ordinationem et Orestis Vasatinsis episcopus; sed negavit hoc coram rege.
|