Post haec misit iterum Gundovaldus duos legatos ad
regem cum virgis consecratis iuxta ritum Francorum, ut scilicet non
contingerentur ab ullo, sed exposita legatione cum responsu reverterentur. Sed
hi incauti, priusquam regis praesentiam cernerent, multis quae petebant
explanaverunt. Extemplo sermo cucurrit ad
regem; itaque vincti catenis in regis praesentiam deducuntur. Tunc illi quid
quaererent, ad quem directi vel a quo fuerint missi, negare non ausi, aiunt:
'Gundovaldus, qui, nuper ab Oriente veniens, dicit se filium esse patris vestri
regis Chlothacharii, misit nos, ut debitam portionem regni sui recipiat. Sin
autem a vobis non redditur, noveritis, eum in his partibus cum exercitu esse
venturum. Omnes enim viri fortissimi regionis illius, quae ultra Dorononiam
sita ad Gallias pertinet, ei coniuncti sunt. Et ita infit: ìIudicavit tunc
Deus, cum in unius campi planitiae iuncxerimus, utrum sim Chlothacharii filius
an non".' Tunc rex furore succensus iussit eos ad trocleas extendi et
fortissime caedi, ut, si vera essent quae dicerint, evidentius adprobarent, et
si aliquid doli adhuc intra pectorum archana retinerent, vis tormentorum
extorquerit invitus. Deinde increscentibus suppliciis, aiunt neptem illius, id
est regis Chilperici filiam, cum Magnulfo Tholosanorum episcopo exilio
depotatam; thesauros omnes ab ipso Gundovaldo sublatus, ipsum quoque regem ab
omnibus maioribus natu Childeberthi regis expetitum esse, sed praesertim, cum
Gunthchramnus Boso ante hos annos Constantinopolim abissit, ipsum in Galliis
invitassit.
|