Quibus caesis et in carcere trusis, rex arcessire
nepotem suum Childeberthum iubet , ut scilicet coniuncti pariter homines istos
audire deberent. Denique cum simul coniuncti viros interrogarent, iteraverunt
ea, regis simul adstantibus, quae prius solus rex Gunthchramnus audivit.
Adserebant etiam constanter, hanc causam, sicut iam supra diximus, omnibus
senioribus in regno Childeberthi regis esse cognitam. Et ob hoc nonnulli tunc
de prioribus regis Childeberthi in hoc placito abire timuerunt, qui in hac
causa putabantur esse particepis. Post haec rex Gunthchramnus, data in manu
regis Childeberthi hasta, ait: 'Hoc est indicium, quod tibi omne regnum meum
tradedi. Ex hoc nunc vade et omnes civitates meas tamquam tuas proprias sub tui
iuris dominatione subice. Nihil enim,
facientibus peccatis, de stirpe mea remansit nisi tu tantum, qui mei fratris es
filius. Tu enim heres in omni regno meo succede, ceteris exheredibus factis'.
Tunc relictis omnibus, adsumpto seursum puero, clam locutus est, prius
obtestans diligentissime, ne secreta conlocutio ulli hominum panderetur. Tunc
indicavit ei, quos in consilio haberet aut spernerit a conloquio, quibus se
crederit, quos vitarit, quos honorarit muneribus, quos ab honore depellerit,
interea interdicens, ut Egidium episcopum, qui ei semper inimicus exteterat,
nullo modo aut crederet aut haberet, quia et ipsi et patri suo saepius
periurassit. Deinde, cum ad convivium convenissent, cohortabatur Gunthchramnus rex
omnem exercitum, dicens: 'Videte, o viri, quia filius meus Childeberthus iam
vir magnus effectus est. Videte et cavete, ne eum pro parvolo habeatis.
Relinquite nunc perversitates adque praesumptiones quas exercitis, quia rex
est, cui vos nunc deservire debetis'. Haec et his similia locutus, per triduum
epulantes adque iocundantes multisque se muneribus locupletantes, cum pace
discesserunt. Tunc ei reddedit rex Gunthchramnus omnia quae pater eius
Syghiberthus habuerat, obtestans, ne ad matrem accederet, ne forte aliquis
daretur aditus, qualiter ad Gundovaldum scriberit aut ab eo scripta susciperit.
|