Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius Turonensis
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS
    • 35. De basilica sancti Vincenti marthiris Agenninsis vastata.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

35. De basilica sancti Vincenti marthiris Agenninsis vastata.

 

Audierant enim eo tempore ducis Gunthchramni regis, Gundovaldum ultra Garonnam in litore resedere cum ingenti hostium multitudine ipsosque thesauros, quos Rigundae tulerat, secum retenere. Tunc, impetum factum, cum equitibus Garonnam nando transire, nonnullis de exercitu in amne dimersis. Reliqui litus egressi, requirentes Gundovaldum, invenerunt camellos cum ingenti pondere auri adque argenti sive equites, quos fessus per vias reliquerat. Audientes deinceps eos infra muros urbis Convenicae commorari, relictis plaustris ac diversis inpedimentis cum populo minori, rubustioris viri ipsum, sicut iam Garonnam transierant, insequi distinant. Quibus properantibus, venerunt ad basilicam sancti Vincenti, quae est infra terminum Agenninsis urbis, ubi ipse martyr pro Christi nomine agonem dicitur consummasse, inveneruntque eam refertam a diversis thesauris incolarum. Erat enim spes incolis non esse a christianis tanti martyris basilicam violandam. Cuius ostia summo studio obserata erant. Nec mora, adpropinquans exercitus cum reserare templi regias non valeret, ignem accendit; consumptisque osteis, omnem substantiam cunctamque suppellectilem, quae in ea invenire potuerunt, cum sacris ministeriis abstulerunt. Sed multos ibi ultio divina conteruit. Nam plerisque manus divinitus urebantur, emittentis fumum magnum, sicut ex incendio surgi solet. Nonnulli arrepti a daemone, per inergiam debachantes martyrem declamabant. Plurimi vero semoti a seditione propriis se iaculis sauciabant. Relicum vero vulgus inante non sine grande metu progressum est. Quid plura? Convenitur ad Convenassic enim diximus nomen urbis - omnesque falanga in suburbana urbis campania castra metata est, ibique extensis tenturiis resedeba. Vastabatur in circuitu tota regio; nonnulli autem ab exercitu, quos fortior avaritiae aculeus terebrabat, longius evacantes, peremebantur ab incolis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License