Ascendebant enim multi per collem et cum Gundovaldo
saepius loquebantur, inferentes ei convitia ac dicentes: 'Tune es pictur ille,
qui tempore Chlothacharii regis per oraturia parietis adque camaras caraxabas? Tune es ille, quem
Ballomerem nomine saepius Galliarum incolae vocitabant? Tune es ille, qui
plerumque a regibus Francorum propter has praesumptiones quas proferis
tunsoratus et exilio datus es? Vel quis te, infelicissime hominum, in his locis
adduxit, edicito. Quis tibi tantam audaciam praestetit, ut dominorum ac regum
nostrorum finis auderis attingere? Certe,
si a quoquam es evocatus, clara voce testare. En tibi ante oculus mortem
expositam , en ipsam, quam diu quaesisti, exilii foveam, in qua praeceps
deiciaris. Dic satellites veritim, vel a quibus inviteris enuntia'. At ille,
cum haec audiret, propius super portam adstans dicebat: 'Quod me Chlothacharius
pater meus exosum habuerit, habetur incognitum nulli; quod autem ab eo vel
deinceps a fratribus sim tonsoratus, manifestum est omnibus. Et haec me causa
Narsiti praefecto Italiae iuncxit; ibique uxorem accipiens, duos filius
generavi. Qua mortua, adsumptis mecum liberis, Constantinopolim abii. Ab
imperatoribus vero susceptus benignissime, usque hoc tempore vixi. Ante hos
enim annos, cum Gunthchramnus Boso Constantinopolim abissit et ego sollicitus
causas fratrum meorum diligenter rimarem, cognovi, generationem nostram valde
adtinuatam, nec superesse de stirpe nostra nisi Childeberthum et Gunthchramnum
regis, fratrem scilicet et fratris mei filium. Filii enim Chilperici regis cum
ipso interierant, uno tantum parvolo derelicto. Gunthchramnus frater meus
filius non habebat; Childeberthus nepus noster menime fortis erat. Tunc
Gunthchramnus Boso, haec mihi diligenter exposita, invitavit me, dicens: ìVeni,
quia ab omnibus regni regis Childeberthi principibus invitans, nec quisquam
contra te muttire ausus est. Scimus enim omnes, te filium esse Chlothacharii,
nec remansit in Galliis qui regnum illum regere possit, nisi tu advenias".
At ego, datis ei multis muneribus, per duodecim loca sancta ab eo suscipio
sacramenta, ut securus in hoc regnum accederim. Veni enim Massilia, ibique me
episcopus summa benignetate suscepit; habebat enim scripta seniorum regni
nepotis mei. Ex hoc enim Avenione accessi iuxta placita patricii Mummoli.
Gunthchramnus vero inmemor sacramenti ac promissiones suae, thesauros meos
abstulit et in sua dicione subegit. Nunc autem recognuscite, quia ego sum rex,
sicut et frater meus Gunthchramnus. Tamen,
si tanto odio nostro mens vestra crassatur, vel ad regem vestrum deducar, et si
me cognuscit fratrem, quod voluerit faciat. Certe, si nec hoc volueritis, vel
liceat mihi regredi, unde prius egressus sum. Abibo enim et nulli quicquam
iniuriae inferam. Tamen, ut sciatis vera esse quod dico, Radegundem Pectavam et
Ingutrudem Toronicam interrogate. Ipsae enim vobis adfirmabunt, certa esse quae
loquor'. Haec eo dicente, multi cum convitiis et inproperiis haec verba
prosequebantur.
|