Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius Turonensis
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS
    • 39. De interitu Sagittarii episcopi et Mummoli.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

39. De interitu Sagittarii episcopi et Mummoli.

 

Igitur Leudeghyselus rediens ad castra cum Mummolo et Sagittario, Chariulfo vel Waddone, nuntios occulte ad regem diregit, quid de his fieri vellit. At ille capitali eos iussit finire sententiam. Waddo tunc cum Chariulfo, relictis filiis obsedibus, discesserunt ab eis. Delato quoque nuntio de horum interitu, cum hoc Mummolus advertissit, accinctus arma ad tugurium Leudeghysili petit. At ille videns eum, ait: 'Quid sic', inquid, 'quasi fugiens venis?' Cui ille: 'Nihil, ut video, de fide promissa servatur; nam cerno me in mortis exitio positum'. Cui ille. 'Ego egrediar foris et omnia mitigabo'. Quo egrediente, confestim ex iusso eius vallata est domus, ut hic interficeretur. Sed et ille, cum diutissime contra bellantes restitisset, venit ad osteum; cumque egrederetur, duo cum lanceis utraque ei latera feriunt. Sicque caecidit et mortuus est. Quod viso episcopus dum timore consternatus paveret, ait ad eum quidam de adstantibus: 'Inspice propriis oculis, episcope, quae gerentur, et tecto capite, ne agnoscaris, silvam pete, ut abscondaris paulolum adque, ira labente, possis evadere'. At ille, accepto consilio, dum obtecto capite fugire niteretur, extracto quidam gladio capud eius cum cocullo decidit. Deinde unusquisque ad propria rediens, magnas per viam praedas et homicidia fecit. Fredegundis autem his diebus Chuppanem in Tholosano direxit, ut scilicet filiam suam exinde quocumque modo possit eruere. Ferebant enim plerique ob hoc eum transmissum, ut, si Gundovaldum repperisset vivum, multis inlectum promissionibus ad eam transduceret. Sed cum hoc facere nequivissit, acceptam Rigundem a loco illo reduxit, non sine grande humilitate adque contumilia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License