Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius Turonensis
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS
    • 40. De thesauris Mummoli.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

40. De thesauris Mummoli.

 

Igitur Leudeghiselus dux cum thesauris omnibus, quos superius nominavimus, ad regem venit; quos postea rex pauperibus et aeclesiis erogavit. Adpraehensam vero uxorem Mummoli inquirere rex coepit, quid thesauri, quos hii congregaverunt, devenissent. Sed illa cognoscens virum suum interfectum fuisse et omnem iactantiam eorum prorsus in terram conruisse, omnia pandit, dixitque, multum adhuc apud urbem Avennecam auri adque argenti esse, quae ad regis notitiam non venissent. Statimque misit rex viros, qui haec deferre deberint, cum uno puero, quem valde creditum Mummolus habens, haec ei commendaverat. Abeuntes autem acceperunt omnia quae in urbe relicta fuerant. Ferunt autem ducenta quinquaginta talenta argenti fuisse, auri vero amplius quam triginta. Sed haec, ut ferunt, de reperto antiquo thesauro abstulit. Quod rex diviso cum Childebertho rege, nepote suo, partem suam maxime pauperibus est largitus, mulieri autem nihil amplius quam ea, quae de parentibus habuerat, derelinquens.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License