Post haec edictum a iudicibus datum est, ut qui in hac
expeditione tardi fuerant damnarentur. Biturigum quoque comes misit pueros
suos, ut in domo beati Martini, quae in hoc termino sita est, huiusmodi homines
spoliare deberent. Sed agens domus illius resistere fortiter coepit, dicens:
'Sancti Martini homines hii sunt. Nihil eis quicquam inferatis iniuriae, quia
non habuerunt consuetudinem in talibus causis abire'. At illi dixerunt: 'Nihil
nobis et Martino tuo, quem semper in causis inaniter proferis; sed et tu et
ipsi pretia dissolvitis, pro eo quod regis imperium neglexistis'. Et haec dicens
ingressus est atrium domus. Protinus dolore percussus caecidit et graviter
agere coepit. Conversusque ad agentem
voce flebili ait: 'Rogo, ut facias super me crucem Domini et invoces nomen
beati Martini. Nunc autem cognovi, quod magna est virtus eius. Nam ingrediente me
atrium domus, vidi virum senem exhibentem arborem in manu sua, quae mox
extensis ramis omne atrium texit. Ex ea enim unus me adtigit ramus, de cuius ictu
turbatus corrui'. Et innuens suis rogabat, ut eieceretur de atrio. Egressus
autem invocare nomen beati Martini attentius coepit. Ex hoc enim commodius
agens, sanatus est.
|