Primus
autem filius Noe Sem; de quo generatione decima natus est Abraham: id est Noe,
Sem, Arphaxath, Sale, Eber, Falech, Rheu, Saruch, Thare, qui genuit Abraham. In
his ergo decim generationibus, hoc est a Noe usque Abraham, inveniuntur anni
942. Eo tempore regnabat Ninus, qui aedificavit Ninum civitatem, quam Nineven
vocant; cuius in tribus mansionibus spatium amplitudines Ionas propheta
determinat. Huius quadragisimo tertio regni anno natus est Abraham. Hic est
Abraham initium fidei nostrae. Hic accepit repromissionis. Huic se Christus
dominus noster nasciturum ac pro nobis passurum in victimae conmutationem
monstravit, ipso in euangeliis sic dicente: Abraham exsultavit, ut viderit diem
meum; et vidit, et gavisus est. Hoc vero holocaustum in monte Calvariae, quo
Dominus crucifixus est, oblatum fuisse, Severus narrat in chronica, sicut et
hodiequae in ipsa Hierusolimorum urbe celebre fertur. In hoc monte crux sancta,
in qua Redemptur adfixus est, stetit, de qua et beatus illi cruor efluxit. Hic
ergo Abraham accepit signum circumcisiones, ostendens, ut quod ille gessit in
corpore nos portemus in corde, dicente propheta: Circumcidite vos Deo vestro,
et circumcidite praeputium cordis vestri; et nolite sequi deos alienos; et
iterum: Omnes incircumcisus corde non intrint' in sancta mea. Hunc Abraham Deus
post adiectam nomini sillabam patrem multarum gentium nuncupavit.
|