Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
45. De fame anni praesentis.
Magna hoc anno famis
paene Gallias totas obpressit. Nam plurimi uvarum semina, flores avellanorum,
nonnulli radices herbae filicis arefactas redactasque in pulvere, admiscentes
parumper farinae, panem conficiebant. Multi enim herba segitum decidentes,
similiter faciebant. Fuerunt etiam multi, quibus non erat aliquid farinae, qui
diversas colligentes herbas et comedentes, tumefacti deficiebant. Plurimi enim
tunc ex inaedia tabescentes, mortui sunt. Graviter tunc negutiatores populum
spoliaverunt, ita ut vix vel modium annonae aut semodium vini uno triante
venundarent. Subdebant pauperes servitio, ut quantulumcumque de alimenta
porregerent. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |