Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius Turonensis
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER SEPTIMUS
    • 46. De interitu Christofori.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

46. De interitu Christofori.

 

His diebus Cristoforus negutiatur ad Aurilianensem urbem abiit Audierat enim, quod ibidem multum vini delatum fuisset. Abiens ergo, conparato vino et lintribus invecto, accepto a socero pecunia multa, cum duobus pueris Saxonibus viam equitando terebat. Pueri vero diu dominum exosum habentes et plerumque fuga labentes, eo quod crebrius gravissime verberarentur, cum venissent in quadam silva, praecedente domino, puer unus iaculata valide lancea dominum suum transfixit. Quo ruente, alius cum framea capud eius dilaceravit. Et sic ab utroque in frustra decisus, exanimis est relictus. Hii vero accipientes pecuniam, fuga dilapsi sunt. Frater vero Cristofori, sepulto corpuscolo, homines suos post pueros dirigit. Iuniore quoque conpraehenso legant, seniore cum pecunia fugiente. Quibus redeuntibus, cum vinctum laxius reliquissent, accepta lancea, unum ex his a quibus ducebatur interemit. Sed deductus ab aliis usque Toronus, diversis suppliciis adfectus detruncatusquae, patibolo valde exanimis est adpensus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License