Gravia tunc inter
Toronicos cives bella civilia surrexerunt. Nam Sicharius, Iohannis quondam
filius, dum ad natalis dominici solemnia apud Montalomaginsim vicum cum
Austrighyselo reliquosque pagenses caelebraret, presbiter loci misit puerum ad
aliquorum hominum invitationem, ut ad domum eius bibendi gratia venire
deberint. Veniente vero puero, unus ex his qui invitabantur, extracto gladio,
eum ferire non metuit. Qui statim cecidit et mortuus est. Quod cum Sicharius
audisset, qui amicitias cum presbitero retinebat, quod scilicet puer eius fuerit
interfectus, arrepta arma ad eclesiam petit, Austrighyselum opperiens. Ille
autem haec audiens, adpraehenso armorum apparatu, contra eum diregit. Mixtisque
omnibus, cum se pars utraque conliderit, Sicharius inter clericos ereptus, ad
villam suam effugit, relictis in domo presbiteri cum argento et vestimentis
quattuor pueris sauciatis. Quo fugiente, Austrighyselus iterum inruens,
interfectis pueris, aurum argentumque cum reliquis rebus abstulit. Dehinc cum
in iudicio civium convenissent et praeceptum esset, ut Austrighyselus, qui
homicida erat et, interfectis pueris, res sine audientia diripuerat, censura
legali condempnaretur, inito placito, paucis infra diebus Sicharius audiens,
quod res, quas Austrighyselus direpuerat, cum Aunone et filio adque eius fratre
Eberulfo retinerentur, postposito placito, coniunctus Audino, mota seditione,
cum armatis viris inruit super eos nocte, elisumque hospicium, in quo
dormiebant, patrem cum fratre et filio interemit resque eorum cum pecoribus,
interfectisque servis, abduxit. Quod nos audientes, vehimenter ex hoc molesti,
adiuncto iudice, mittimus ad eos legationem, ut in nostri praesentia venientes,
accepta ratione, cum pace discederent, ne iurgium in amplius pulularet. Quibus venientibus coniunctisque civibus, ego aio:
'Nolite, o viri, in sceleribus proficere, ne malum longius extendatur.
Perdidimus enim aeclesiae filios; metuemus nunc, ne et alios in hac intentione
careamus. Estote, quaeso, pacifici; et qui malum gessit, stante cantate,
conponat, ut sitis filii pacifici, qui digni sitis regno Dei, ipso Domino
tribuente, percipere. Sic enim ipse ait: Beati pacifici, quoniam filii Dei
vocabuntur. Ecce enim! etsi illi, qui noxae subditur, minor est facultas,
argento aeclesiae redemitur; interim anima viri non pereat'. Et haec dicens,
optuli argentum aeclesiae; sed pars Chramnesindi, quae mortem patris fratrisque
et patrui requirebat, accepere noluit. His discedentibus, Sicharius iter, ut ad
regem ambularet praeparat, et ob hoc Pectavum ad uxorem cernendam
proficiscitur. Cumque servum, ut exerceret opera, commoneret elevatamque virgam
ictibus verberaret, ille, extracto baltei gladio, dominum sauciare non metuit.
Quo in terra ruente, currentes amici adpraehensum servum crudeliter caesum,
truncatis manibus et pedibus, patibolo damnaverunt. Interim sonus in Toronicum
exiit, Sicharium fuisse defunctum. Cum autem haec Chramnesindus audisset,
commonitis parentibus et amicis, ad domum eius properat. Quibus spoliatis,
interemptis nonnullis servorum, domus omnes tam Sichari quam reliquorum, qui
participes huius villae erant, incendio concremavit, abducens secum pecora vel
quaecumque movere potuit. Tunc partes a iudice ad civitatem deductae, causas
proprias prolocuntur; inventumque est a iudicibus, ut, qui nollens accepere
prius conpositionem domus incendiis tradedit, medietatem praetii, quod ei
fuerat iudicatum, amitteret - et hoc contra legis actum, ut tantum pacifici
redderentur - aliam vero medietatem conpositionis Sicharius redderet. Tunc
datum ab aeclesia argentum, quae iudicaverant, accepta securitate, conposuit,
datis sibi partes invicem sacramentis, ut nullo umquam tempore contra alterum
pars alia musitaret. Et sic altercatio terminum fecit.
Explicit liber VII.
|