LIBER
OCTAVUS
Igitur Gunthchramnus rex anno XXIIII, regni sui de
Cavillonno progressus, Nevernensem urbem adgreditur. Invitatus enim Parisius
veniebat, ut Chilperici filium, quem iam Chlothacharium vocitabant, a sacro
regenerationes fonte deberet excipere. Digressus
vero a Neverno ad Aurilianensem urbem venit, magnum se tunc civibus suis
praebens. Nam per domibus eorum invitatus abibat et prandia data libabat; multum
ab his muneratus muneraque ipsis proflua benignitate largitus est. Sed cum ad urbem Aurilianensem venisset, erat ea die
solemnitas beati Martini, id est quarto Nonas mensis quinti. Processitque in
obviam eius inmensa populi turba cum signis adque vixillis canentes laudes. Et
hinc lingua Syrorum, hinc Latinorum, hinc etiam ipsorum Iudaeorum in diversis
laudibus variae concrepabat, dicens: 'Vivat rex, regnumque eius in populis
annis innumeris dilatetur'. Iudaei vero, qui in his laudibus videbantur esse
participes, dicebant: 'Omnes gentes te adorent tibique genu flectant adque tibi
sint subditi'. Unde factum est, ut, celebratis missis, cum rex ad convivium
resederet, diceret: 'Vae genti Iudaicae malae et perfidae ac subdolo semper
sensu viventi. Ob hoc enim mihi', inquid, 'hodie laudes adulaturias
adclamabant, ut me cunctae gentes quasi dominum adorarent, ut synagoga eorum,
quae dudum a christianis deruta est, iuberem ope publica sublevare; quod,
iubente Domino, numquam ero facturus'. O regem admirabili prudentia clarum! Sic
intellexit dolositatem hereticorum, ut ei paenitus non valerent subripere, quae
erant postmodum suggesturi. Iam enim mediante epulo rex locutus est
sacerdotibus qui aderant, dicens: 'Rogo, ut in domo mea crastina die vestram
promerear benedictionem, fiatque mihi salus in ingressu vestro, ut ex hoc
salvus fiam, cum super me humilem vestrarum benedictionum verba defluxerint'. Haec eo dicente,
omnes gratias agentes, epulo expleto, surreximus.
|