Mane autem facto, dum
rex loca sanctorum orationis gratia visitaret, ad metatum nostrum advenit. Erat
enim ibi basilica sancti Aviti abbatis, cui in libro Miraculorum meminimus.
Surrexi gavisus, fateor, ad occursum eius et, data oratione, depraecor, ut in
mansione mea euglogias beati Martini dignaretur accipere. Quod ille non
respuens, benigno animo ingressus, hausto poculo, admonitis nobis ad convivium,
laetus abscessit. Tunc Berthchramnus Burdegalensis episcopus cum Palladio
Santonico valde regi infensus erat pro susceptione Gundovaldi, cui supra
meminimus. Sed et Palladius episcopus ob hoc maxime regem incurrerat, quod ei
saepius fallacias intulisset. Discussi enim ante paulolum fuerant a reliquis
episcopis et optimatibus regis, cur Gundovaldum suscepissent, cur Faustianum
Aquis episcopum ad praeceptionem eius levissimam ordinassent. Sed hanc causam
ordinationis Palladius episcopus a Bertechramno metropole suo auferens, super
se divolvit, dicens: 'Oculi metropolis mei valde doloribus artabantur, et ego
spoliatus et contemptus, invitus in eo loco adductus sum. Non potui aliud facere, nisi quae ille, qui omnem
principatum Galliarum se testabatur accipere, imperabat'. Cum haec rege
nuntiata fuissent, valde commotus est, ita ut vix obtineri possit, ut eos ad
convivium provocaret, quos antea non viderat. Introeunte itaque Berthramno,
interrogat rex: 'Quis', ait, 'est iste?' Diu enim erat, quod ab eo visus non
fuerat. Dixeruntque: 'Hic est Berthchramnus Burdegalinsis urbis episcopus'. Cui
ille: 'Gratias', inquid, 'agimus, quod sic custodisti fidem generationi tuae.
Scire enim te oportuerat, dilectissime pater, quod parens eras nobis ex matre
nostra, et super gentem tuam non debueras inducere pestem extraneam'. Cumque
talia et his similia Berthchramnus audisset, conversus ad Palladium rex ait:
'Nec tibi, o Palladi episcope, nimium sunt gratiae referendae. Tertio enim
mihi, quod de episcopo dici iniquum est, periurasti, mittens indicolos
dolositate plenus. A me excusabaris per epistolas, et germanum meum cum scriptis aliis
invitabas. Iudicavit enim Deus causam meam, cum ego provocare vos semper
tamquam aeclesiae patres studui et vos circa me semper egistis dolose'. Nicasio autem et Antidio episcopis dixit: 'Quid vos, o
sanctissimi patres, pro regiones utilitate vel regni nostri sospitate
tractastis, edicite'. Illis quoque tacentibus, ablutis rex manibus, accepta a
sacerdotibus benedictione, ad mensam resedit laeto vulto et hilare faciae,
quasi nihil de contempto suo fuisset effatus.
|