Interea iam medium prandii peractum, iubet rex, ut
diaconem nostrum, qui ante die ad missas psalmum responsurium dixerat, canere
iuberem. Quo canente, iubet iterum mihi, ut omnes sacerdotes qui aderant per meam
commonitionem, datis ex officio suo singulis clerecis, coram rege iuberentur
cantare. Per me enim secundum regis imperium admoniti, quisque, ut potuit, in
regis praesentia psalmum responsurium decantavit. Cum autem fercula
profererentur, dixit rex: 'Argentum omne, quod cernitis, Mummoli illius
periuris fuit; sed nunc, gratia Domini tribuente, in nostra dominatione
translatum est. Nam quindecim ex eo
catinos, ut istum maiorem cernitis, iam concidi, et non exinde amplius quam
hunc et alium de cento septuaginta libris reservavi. Et quid amplius quam opus
cotidianum? Non ego, quod peius est, alium filium praeter Childeberthum habeo,
cui satis sit de thesauris, quos ei pater reliquid, et quae iam de huius
miserrimi rebus, quae Avennione inventae sunt, transmittere curavi. Reliqua vero
pauperum et aeclesiarum erunt necessitatibus tribuenda'.
|