'Unum vos
tantummodo, sacerdotes Domini, depraecor, ut pro filio meo Childebertho Domini
misericordiam exoretis. Est enim vir sapiens adque utilis, ut de multorum
annorum aevo vix ita tam cautus homo repperire possit ac strinuus. Quia, si
hunc Deus his Galliis concedere dignabatur, fortassis spes erat, de eodem
gentem nostram, quae valde exinanita est, posse consurgere. Quod fieri iuxta
eius misericordiam non diffido, eo quod tale fuerit pueri nativitates
praesagium. Nam in diem sanctum paschae, stante fratre meo Sigybertho in
aeclesia, procedente diacono cum sancto euangeliorum libro, nuntius regi
advenit, unaque vox fuit pronuntiantes lectionem euangelicam ac nuntii
dicentis: ìFilius natus est tibi". Unde factum est, ut omnis populus in
utraque adnuntiatione pariter proclamaret: ìGloria Deo omnipotenti". Sed
et baptismum in die sanctum pentecosten accepit, et rex nihilominus in diem
sanctum dominicae nativitatis est elevatus. Unde, si oratio vestra prosequitur,
poterit hic, Domino annuente, regnare'. Haec rege dicente, omnes orationem
fuderunt ad Dominum, ut utrumque regem eius misericordia conservaret.
Adiecitque rex: 'Verum quia mater eius Brunichildis me minatur interimere, sed
nihil mihi ex hoc formidinis est. Dominus enim, qui me eripuit de manibus
inimicorum meorum, et de huius insidiis liberavit me'.
|