Post haec rex
Parisius venit et coram omnibus loqui coepit, dicens: 'Germanus meus
Chilpericus moriens dicitur filium reliquisse, cuius nutritores, matre
depraecante, petierunt, ut eum de sancto lavacro in dominici natalis
solemnitate deberem excipere, et non venerunt. Rogaverunt deinceps, ut ad
sanctum pascha baptizaretur, sed nec tunc adlatus est infans. Depraecati sunt
autem tertio, ut ad festivitatem sancti Iohannis exhiberetur, sed nec tunc
venit. Moverunt itaque me per tempus
sterile de loco ubi abitabam. Veni igitur, et ecce! absconditur nec ostenditur
mihi puer. Unde, quantum intellego, nihil est quod promittitur, sed, ut credo,
alicuius ex leudibus nostris sit filius. Nam si de stirpe nostra fuisset, ad me
utique fuerat deportatus. Ideoque noveritis, quia a me non suscipitur, nisi
certa de eo cognuscam indicia'. Haec audiens Fredegundis regina, coniunctis
prioribus regni sui, id est cum tribus episcopis et tricentis viris optimis,
sacramenta dederunt, hunc ab Chilperico rege generatum fuisse; et sic suspicio
ab animis regis ablata est.
|