Denique cum rex maxima intentione Theodorum episcopum
iterum persequi conaretur et Massilia iam in Childeberthi regis dominatione
revocata fuisset, ad discutiendas causas Ratharius illuc quasi dux a parte
regis Childeberthi diregitur. Sed postposita actione, quae ei a rege iniuncta
fuerant, episcopum vallat, fideiussores requirit et ad praesentiam regis
Gunthchramni direxit, ut scilicet ad synodum, quod Matiscone futurum erat,
quasi ab episcopis damnandus adesset. Nec
defuit ultio divina, quae servos suos ab ore canum rabidorum defensare
consuevit. Nam egrediente episcopo a civitate, statim res aeclesiae direpit et
alia quidem sibi vindicat, alia sub sigillorum munitione concludit. Cumque hoc
fecisset, protenus famulus eius saevissimus invadit morbus exhaustusque febre peremit;
filius eius ab hoc incommodo defecit, quem suburbano Massiliae ipsius cum gravi
gemitu sepelivit. Fuitque talis domui eius plaga, ut, cum ab urbe illa est
digressus, vix ad patriam suam regredi putaretur. Theodorus vero episcopus a
Gunthchramno rege detentus est, sed nihil ei rex nocuit. Est enim vir egregiae
sanctitatis et in oratione assiduus, de quo mihi Magnericus Treverensis
episcopus haec retulit: Ante hos annos cum ad praesentia Childeberthi regis ita
sub ardua custodia duceretur, ut, quandoque ad urbem aliquam venisset, neque
episcopum neque quemquam de civibus videre permitteretur, adveniens Treverus,
nuntiatum est episcopo, hunc iam in navi positum clam abduci. Surrexitque
sacerdus tristis, ac velociter prosecutus, repperit eum ad litus; causatusque
cum custodibus, cur tanta esset impietas, ut non liceret fratri fratrem
aspicere, visoque tandem, osculatus eum, indulgens aliquid vestimenti,
discessit. Veniens itaque ad basilicam sancti Maximini, prosternitur sepulchro,
illud apostoli Iacobi retinens: Orate pro invicem, ut salvimini. Fusaque diu
oratione cum lacrimis, ut fratre dignaretur Dominus adiuvare, egressus est
foris. Et ecce! mulier, quam spiritus erroris agitabat, clamare sacerdoti
coepit ac dicere: 'O sceleste et inveterate dierum, qui pro inimico nostro
Theodoro orationem fundis ad Dominum, ecce! nos cotidie querimus, qualiter ab
his Galliis extrudatur, qui nos cotidianis incendiis conflat, et tu pro eo
rogare non desinis! Satius enim tibi erat, res aeclesiae tuae diligenter
inquirere, ne pauperibus aliquid deperiret, quam pro hoc tam intente deposcere'
Et agebat: 'Vae nobis, qui eum non possumus expugnare'. Et licet daemoniis
credi non debeat, tamen qualis esset sacerdus, de quo haec daemon condolens
declamabat, apparuit. Sed ad coepta redeamus.
|