Profecti igitur in
itenere, ad Eposium castrum accessimus, ibique a Vulfilaico diacono nancti, ad
monasterium eius deducti, benignissime suscepti sumus. Est enim hoc monasterium
quasi milibus octo ab antedicto castro in montis cacumine collocatum. In quo
monte magnam basilicam aedificavit, quam beati Martini vel reliquorum sanctorum
reliquiis inlustravit. Commorantes autem ibi, petere ab eo coepimus, ut nobis
aliqua de conversionis suae bono narraret, vel qualiter ad clericatus officium
advenissit, quia erat genere Langobardus. Sed nequibat exponere, vanam tota
intentione cupiens gloriam evitare. Quem ego terribilibus sacramentis
coniurans, pollicitus primo, ut nulli quae referebat expanderem, rogare coepi,
ut nihil mihi de his quae interrogabam occoleret. Cumque diutissime
reluctasset, victus tandem tam praecibus quam obsecrationibus meis, haec
effatus est: 'Dum essem', inquid, 'puer parvolus, audito beati Martini nomine,
nesciens adhuc, utrum martyr an confessor esset, vel quid boni in mundo
gessisset, vel quae regio beatus artus tumulo meruisset accipere, iam in eius
honore vigilias celebrabam ac, si aliquid inter manus numismatis advenisset,
aelimosinas faciebam. Iamque in maiore aetate proficiens, litteras discere
studui; ex quibus prius scribere potui, quam ordinem scriptarum litterarum
scirem. Deinde Aridio abbati coniunctus ab eoque edoctus, beati Martini
basilicam adii. Revertensque cum eo, ille parumper pulveris beati sepulchri pro
benedictione sustulit, quod in capsulam positum ad collum meum dependit.
Devectique ad monasterium eius Limovicino in termino, accepta capsula, ut eam
in oraturio suo locaret, in tantum pulvis adcrevit, ut non solum totam capsam
repleret, verum etiam foris inter iuncturas, ubi aditum repperire potuit,
scatiret. Ex hoc mihi miraculi lumine animus magis accendit totam spem meam in
eius virtute defigere. Deinde territurium Trevericae urbis expetii, et in quo
nunc estis monte habitaculum quod cernitis proprio labore construxi. Repperi tamen hic
Dianae simulacrum, quod populus hic incredulus quasi deum adorabat. Colomnam etiam statui, in qua cum grandi cruciatu sine
ullo pedum perstabam tegmine. Itaque cum hiemis tempus solite advenisset, ita
rigore glaciali urebar, ut ungues pedum meorum saepius vis rigoris excuteret et
in barbis meis aqua gelu conexa candelarum more dependeret. Magnam enim hiemem
regio illa persaepe dicitur sustenere'. Sed cum nos sollicite interrogaremus,
qui ei cybus aut potus esset, vel qualiter simulacra montis illius
subvertisset, ait: 'Potus cybusque meus erat parumper panis et oleris ac
modicum aquae. Verum ubi ad me multitudo vicinarum villarum confluere coepit,
praedicabam iugiter, nihil esse Dianam, nihil simulacra nihilque quae eis
videbatur exercere cultura; indigna etiam esse ipsa, quae inter pocula
luxuriasque profluas cantica proferebant; sed potius Deo omnipotenti, qui
caelum fecit ac terram, dignum sit sacrificium laudis inpendere. Orabam etiam
saepius, ut simulacrum Dominus dirutum dignaretur populum illum ab hoc errore
discutere. Flexit Domini misericordia mentem rusticam, ut inclinaret aurem suam
in verba oris mei, ut scilicet, relictis idolis, Dominum sequeretur. Tunc
convocatis quibusdam ex eis, simulacrum hoc inmensum, quod elidere propria
virtute non poteram, cum eorum adiutorio possim eruere; iam enim reliqua
sigillorum, quae faciliora fuerant, ipse confringeram. Convenientibus autem multis ad
hanc Dianae statuam, missis funibus, trahere coeperunt; sed nihil labor eorum
proficere poterat. Tunc ego ad basilicam
propero, prostratusque solo, divinam misericordiam cum lacrimis flagitabam, ut,
quia id humana industria evertere non valebat, virtus illud divina destrueret.
Egressusque post orationem, ad operarius veni, adprehensumque funem, ut primo
ictu trahere coepimus, protenus simulacrum ruit in terra, confractumque cum
malleis ferreis in pulverem redegi. Ipsa quoque hora, cum ad cibum capiendum
venissem, ita omne corpus meum a vertice usque ad plantam pusulis malis repletum
est, ut locus, quem unus digitus tegerit, vacuus invenire non possit.
Ingressusque basilicam solus, denudavi me coram sancto altario. Habebam enim
ibi ampullam cum oleo plenam, quam de sancti Martini basilicam detuleram; ex
qua propriis manibus omnes artus perunxi, moxque sopori locatus sum.
Expergefactus vero circa medium noctis, cum ad cursum reddendum surgerem, ita
corpus totum incolomem repperi, acsi nullum super me ulcus apparuisset. Quae
vulnera non aliter nisi per invidiam inimici emissa cognovi. Et quia semper
ipse invidus Deum quaerentibus nocere conatur, advenientibus episcopis, qui me
magis ad hoc cohortare debuerant, ut coeptum opus sagaciter explicare deberem,
dixerunt mihi: ìNon est aequa haec via, quam sequeris, nec tu ignobilis Symeoni
Anthiochino, qui colomnae insedit, poteris conparare. Sed nec cruciatum hoc te
sustenere patitur loci positio. Discende potius et cum fratribus, quos
adgregasti tecum, inhabita". Ad quorum verba, quia sacerdotes non obaudire
adscribitur crimini, discendebam, fateor, et ambulabam cum eisdem ac cybum
pariter capiebam. Quadam vero die, provocans me episcopus longius ad villam,
emisit operarius cum scutis et malleis ac securibus, et eliserunt colomnam, in
qua stare solitus eram. In crastinum autem veniens, inveni omnia dissipata.
Flevi vehementer, sed erigere nequivi quae distruxerant, ne dicerer contrarius
iussionibus sacerdotum; et ex hoc, sicut nunc habito, cum fratribus habitare
contentus sum'.
|