Cui cum de virtutibus beati Martini, quas in eo loco
operatus est, aliquam ut declararet exposcirem, haec retulit: 'Franci cuiusdam
et nobilissimi in gente sua viri filius mutus surdusque erat; adductusque a
parentibus ad hanc basilicam, iussi eum cum diacono meo et alio ministro in
ipsum templum sanctum in lectulo requiescere. Et per diem quidem orationi
vacabat, nocte autem in ipsa, ut diximus, aede dormiebat. Quandoque misertus
Deus, apparuit mihi in visione beatus Martinus, dicens: ìEiece agnum de basilica,
quia iam sanus factus est". Mane autem facto, cogitanti mihi, quod esset
hoc somnium, venit ad me puer, et emittens vocem, gratias agere Deo coepit,
conversusque ad me, ait: ìGratias ago Deo omnipotenti, qui mihi et eloquium
reddedit et auditum". Ex hoc sanus redditus, ad domum rediit. Alius vero,
qui plerumque in furtis diversisque sceleribus conmixtus, periurare
consueverat, cum aliquando a quibusdam pro furtu argueritur, ait: ìIbo ad
basilicam beati Martini, et sacramentis me exuens, innocens reddar". Quo ingrediente, elapsa secure de manu eius, ad usteum
ruit, gravi cordis dolore perculsus. Confessusque est miser verbis propriis
quae venerat excusare periuriis. Alius simili modo cum de incendiis domus
vicini sui argueritur, ait: ìVadam ad templum sancti Martini et, fide data,
insons redditurus ero ab hoc crimine". Manifestum erat enim, hunc domum
illam incendio concremasse. Abiens autem ad sacramenta danda, conversus ad eum,
dixi ei: ìQuantum vicinorum tuorum dictat assertio, non eris innocens ab hoc
scelere; sed tamen Deus ubique est, et virtus eius ipsa est forinsecus, quae
habetur intrinsecus. Tamen si ita te vana fiducia coepit, quod Deus vel sancti
eius in periuribus non ulciscantur, ecce! templum sanctum e contra, iura, ut
libet. Nam calcare limen sacrum non permitteris". Ad ille, elevatis
manibus, ait: ìPer omnipotentem Deum et virtutem beati Martini antestitis eius,
quia hoc incendium non admisi". Data itaque sacramenta, dum recederet,
visum est ei quasi ab igne circumdare. Et statim ruens in terra, clamare
coepit, se a beato antestite vehementer exuri. Aiebat enim miser: ìTestor Deum,
quia ego vidi ignem de caelo cadere, qui me circumdans validis vaporibus
conflat". Et dum haec diceret, spiritum exalavit. Multis haec causa
documentum fuit, ne in hoc loco auderent ulterius periurare'. Plurima quidem de
his virtutibus hic diaconus retulit, quae sequi longum potavi.
|