Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
17. De signis quae apparuerunt.
Dum autem in loco illo commoraremur, vidimus per duas noctes
signa in caelo, id est radius a parte aquilonis tam dare splendidus, ut prius
sic apparuisse non fuerent visi; et ab utraque quidem parte, id est ab euro et
zephero, nubes sanguineae. Tertia vero nocte quasi hora secunda apparuerunt hii
radii. Et ecce! dum eos miraremur attoniti, surrexerunt a quatuor plagis mundi
alii horum similes; vidimusque totum caelum ab his operire. Et erat nubes in medio caeli splendida, ad quam se hi
radii collegebant in modum tenturii, quod ab imo ex amplioribus incoeptum fasceis,
angustatis in altum, in uno cuculli capite saepe collegitur. Erantque in medio
radiorum et aliae nubes, ceu coruscum valide fulgorantes. Quod signum magnum
nobis ingessit metum. Operiebamur enim, super nos aliquam plagam de caelo
transmitti. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |