Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
19. De interitu Daulfi abbatis.
Cum autem saepius
Dagulfus abba pro sceleribus suis argueritur, quia furta et homicidia plerumque
faciebat, sed et in adulteriis nimium dissolutus erat, quodam tempore uxorem
vicini sui concupiscens, miscebatur cum ea. Requirens occasiones diversas,
qualiter virum adulterae, qui in terra huius monasterii conmanebat, deberet
oppremere, ad extremum contestatus est ei, dicens, quod, si ad uxorem suam
accederet, puniretur. Illo quoque discedente ab hospitiolo suo, hic nocte cum
uno clerico veniens, domum meretricis ingreditur. Postquam autem diutissime
bibentes inebriati sunt, in uno strato locantur. Quibus dormientibus, adveniens
vir ille accenso stramine, elevata bipenne utrumque peremit. Ideoque documentum
sit haec causa clericis, ne contra canonum statuta extranearum mulierum
consortium potiantur, cum haec et ipsa lex canonica et omnes scripturae sanctae
prohibeant, praeter his feminis, de quibus crimen non potest aestimari. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |