Interim dies
placiti advenit, et episcopi ex iusso regis Guntchramni apud Matiscensim urbem
collecti sunt. Faustianus autem, qui ex iusso Gundovaldi Aquinsi urbi episcopus
ordinatus fuerat, ea condicione removitur, ut eum Bertchramnus Orestesque sive
Palladius, qui eum benedixerant, vicibus pascerent centinusque ei aureus annis
singulis ministrarent. Nicetius tamen ex laico, qui prius ab Chilperico regi
praeceptum elicuerat, in ipsa urbe episcopatum adeptus est. Ursicinus
Cadurcinsis episcopus excommunicatur, pro eo quod Gundovaldum excipisse publice
est confessus, accepto huiusmodi placito, ut, paenitentiam tribus annis agens,
neque capillum neque barbam tonderit, vino et carnibus absteniret, missas
celebrare, clericus ordinare aeclesiasque et crisma benedicere, eulogias dare
paenitus non auderet, utilitas tamen aeclesiae per eius ordinationem, sicut
solita erat, omnino exerceretur. Extetit enim in hac synodo quidam ex
episcopis, qui dicebat, mulierem hominem non posse vocitare. Sed tamen ab
episcopis ratione accepta quievit, eo quod sacer Veteris Testamenti liber
edoceat, quod in principio, Deo hominem creante, ait: Masculum et feminam
creavit eos, vocavitque nomen eorum Adam, quod est homo terrenus, sic utique
vocans mulierem ceu virum; utrumque enim hominem dixit. Sed et dominus
Iesus Christus ob hoc vocitatur filius hominis, quod sit filius virginis, id
est mulieris. Ad quam, cum aquas in vina transferre pararet, ait: Quid mihi et
tibi est, mulier? et reliqua. Multisque et aliis testimoniis haec causa
convicta quievit. Praetextatus vero Rotomagensis episcopus orationis, quas in
exsilio positus scalpsit, coram episcopis recitavit. Quae quibusdam quidem
placuerunt, a quibusdam vero, quia artem secutus minime fuerat,
repraehendebantur. Stilus tamen per loca aeclesiasticus et rationabilis erat.
Caedis enim magna tunc inter famulus Prisci episcopi et Leudeghisili ducis
fuit. Priscus tamen episcopus ad coemendam pacem multum paecuniae obtulit. His
etenim diebus Guntchramnus rex graviter aegrotavit, ita ut potaretur a
quibusdam non posse prorsus evadere. Quod,
credo, providentia Dei fecisset. Cogitabat enim multus episcoporum exsilio
detrudere. Theodorus itaque episcopus ad urbem suam regressus, favente omni
populo, cum laude susceptus est.
|