Itaque cum hoc
synodum ageretur, Childeberthus rex aput Belsonancum villa , quae in medio
Ardoennensis silvae sita est, cum suis coniungitur. Ibique Brunichildis regina
pro Ingunde filia, quae adhuc in Africa tenebatur, omnibus prioribus questa
est, sed parum consolationis emeruit. Tunc contra Bosonem Guntchramnum causa
exoritur. Ante paucus autem dies mortua propinqua uxoris eius sine filiis, in
basilicam urbis Metinsis sepulta est cum grandibus ornamentis et multo auro. Factum est autem,
ut post dies paucus adesset festivitas beati Remedii, quae in initio mensis
octavi caelebratur. Discedentibus autem
multis e civitate cum episcopo et praesertim senioris urbis cum duci, venerunt
pueri Bosonis Guntchramni ad basilica, in qua mulier erat sepulta. Et ingressi,
conclusis super se osteis, detexerunt sepulchrum, tollentes omnia ornamenta
corporis defuncti, quae reperire potuerant. Sentientes autem haec monachi
basilicae illius, venerunt ad ostium; sed ingredi non sunt permissi. Quod
videntes, nuntiaverunt haec episcopo suo ac duci. Interea pueri, acceptis rebus
ascensisque equitibus, fugire coeperunt. Sed timentes, ne, adprehensi in via,
diversis subegerentur poenis, regressi sunt ad basilicam. Posueruntque quidem
res super altarium, sed foris egredi non sunt ausi, clamantes atque dicentes,
quia: 'A Gunthchramno Bosone transmissi sumus'. Sed cum ad placitum in villam
quam diximus Childeberthus cum proceribus suis convenisset et Gunthchramnus de his
interpellatus nullum responsum dedisset, clam aufugit. Ablataeque sunt ei
deinceps omnes res, quae in Arverno de fisci munere promeruerat. Sed et
diversorum res, quas male pervaserat, cum confusionem reliquid.
|