Laban Helosinsis episcopus hoc anno obiit; cui
Desiderius ex laico successit. Cum
iusiurando enim rex pollicitus fuerat, se numquam ex laicis episcopum
ordinaturum. Sed quid pectora humana non cogat auri sacra famis? Berthchramnus
vero regressus ex synodo, a febre corripitur; arcessitumque Waldonem diaconem,
qui et ipse in baptismo Berthchramnus vocitatus est, summam ei sacerdotii
depotat omnesque condicionis tam testamenti quam benemeritorum suorum ipsi
committit. Quo discedente, hic spiritum exalavit. Regressus diaconus, cum muneribus
et consensu civium ad regem properat, set nihil obtenuit. Tunc rex, data
praeceptione, iussit Gundegisilum Sanctonicum comitem cognomento Dodonem
episcopum ordinare, gestumque est ita. E quia multi clericorum Sanctonicorum
ante synodum, consentientes Berthchramno episcopo, in Palladium sacerdotem suum
aliqua adversa conscripserant, quae ei humilitatem ingererent, post eius obitum
adprehensi a sacerdote, graviter caesi adque expoliati sunt. Hoc tempore et Wandelenus,
nutritor Childeberti regis, obiit, sed in loco eius nullus est subrogatus, eo
quod regina mater curam vellit propriam habere de filio. Quaecumque de fisco
meruit, fisci iuribus sunt relata. Obiit his diebus Bodygisilus dux plenus
dierum, sed nihil de facultate eius filiis minuatum est. In loco Fausti
Auscensis episcopi Saius presbiter subrogatur. Post obitum sancti Salvii hoc
anno Desideratus Albiginsibus episcopus datus est.
|