Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
26. De Berulfo, qui dux fuit.
Toronicis vero atque Pectavis Ennodius dux datus est.
Berulfus autem, qui his civitatibus ante praefuerat, pro thesauris Syghiberti
regis, quos clam abstulerat, cum Arnegysilo socio suspectus habetur. Qui cum hoc ducatum in supradictis urbibus expeterit,
a Rauchingo duce, facto ingenio, cum satellite allegatur. Nec mora, missi ad
domus eorum pueri expilant omnia; multa ibi de proprio, nonnulla de antedictis
thesauris sunt reperta, quae omnia ad Childeberthum regem delata sunt. Cumque
in hoc res ageretur, ut gladius cervicem decideret, interventu episcoporum
obtenta vita laxati sunt, nihil tamen de his quae eis ablata fuerant
recipientes. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |