Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
27. Quod Desiderius ad regem abiit.
Desiderius vero
dux cum aliquibus episcopis et Aridio abbate vel Antestio ad regem Gunthchramno
properavit. Sed cum eum rex aegre vellit accipere, victus precibus sacerdotum,
in gratia sua recepit. Tunc ibi Eulalius adfuit, quasi pro coniuge, quae eum
spreverat et ad Desiderium transierat, causaturus; sed in ridiculo et
humilitate redactus, siluit. Desiderius vero remuneratus a rege, cum gratia est
reversus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |