De Ermeneghildo et Ingundae vel de legatis Hispanorum
clam ad Fredegundem missis.
Igitur, ut saepius diximus, Ingundis a viro cum imperatoris exercitu derelicta,
dum ad ipsum principem cum filio parvolo duceretur, in Africa defuncta est et
sepulta. Leuvichildus vero Herminichildum filium suum, quem antedicta mulier
habuit, morti tradedit. Quibus de causis commotus Gunthchramnus rex, exercitum
in Hispaniis distinat, scilicet ut prius Septimaniam, quae adhuc infra
Galliarum terminum habetur, eius dominatione subderint et sic in antea
proficiscerentur. Dum autem hic exercitus moveretur, indecolum cum nescio quibus hominibus
rusticis est repertum. Quem et Gunthchramno rege legendum miserunt, hoc modo,
quasi Leuvichildus ad Fredegundem scriberet, ut quocumque ingenio exercitum
illuc ire prohiberet, dicens: 'Inimicos nostros, id est Childeberthum et matrem
eius, velociter interemite et cum rege Gunthchramno pacem inite, quod praemiis
multis coemite. Et si vobis minus est fortassis paecunia, nos clam mittimus,
tantum ut quae petimus impleatis. Cum
autem de inimicis nostris ulli fuerimus, tunc Amelio episcopo ac Leubae
matronae bona tribuite, per quos missis nostris ad vos accedendi aditus
reseratur'. Leuba enim est socrus Bladastis ducis.
|