Et licet haec ad Gunthchramnum regem perlata et nepote
suo Childebertho in notitiam data fuissent, tamen Fredegundis duos cultros
ferreos fieri praecepit, quos etiam caraxari profundius et venino infici
iussit, ut scilicet, si mortalis adsultus vitalis non dissolverit fibras, vel
ipsa venini infectio vitam possit velocius extorquere. Quos cultros duobus
clericis cum haec mandata tradedit, dicens: 'Accipite hos gladius et quantocius
pergite ad Childeberthum regem, adsimilantes vos esse mendicos. Cumque pedibus
eius fueritis strati, quasi stipem postulantes, latera eius utraque perfodite, ut
tandem Brunichildis, quae ab illo adrogantiam sumit, eo cadente conruat mihique
subdatur. Quod si tanta est costodia
circa puerum, ut accedere nequeatis, vel ipsam interemite inimicam. Mercis
quoque operis vestri haec erit, ut, si mortui in hoc opere fueritis, parentibus
vestris bona tribuam, ipsosque muneribus ditans primus in regnum meum
constituam. Interim vos timorem omnem omittite, nec sit trepidatio mortis in
pectore. Noveritis enim, quod cunctos homines haec causa continet. Armate
viriletate animus et considerate saepius fortes viros in bello conruere, unde
nunc parentes eorum nobilis effecti opibus inmensis cunctis supereminent
cunctisque praecellent'. Cumque haec mulier loqueretur, clerici tremere
coeperunt, difficile potantes, haec iussa posse conplere. At illa dubius
cernens, medificatus potione direxit, quo ire praecepit; statimque robor
animorum adcrevit, promiseruntque se omnia quae praeceperat impleturus. Nihil
minus vasculum ab haec potione repletum ipsos levare iubet, dicens: 'In die illa,
cum haec quae praecipio facetis, mane, priusquam opus incipiatur, hunc potum
sumite. Erit
vobis magna constantia ad haec peragenda'. His ita instructis, demisit eos. Quibus pergentibus adque ad urbem Sessionas
accedentibus, a Rauchingo duci capti discussique omnia reserant, et sic in
carcere legati sunt. Post dies vero paucos Fredegundis, certa iam, quod
fuissent impleta quae fuerant imperata, misit puerum inquerere, quid aut rumor
populi ferret, aut si aliquem inveniret indicantem, qui diceret Childeberthum
iam interemptum fuisse. Egressus igitur puer ab ea, Sessionas urbem venit.
Audiens denique hos in carcerem retenere, ad ostium adpropinquat; sed cum loqui
satellitibus coepisset, et ipse captus costodiae mancipatur. Tunc omnes simul
ad Childeberthum regem directi sunt, discussisque, veritatem aperiunt,
indicantes se a Fredegunde missus ad eum interemendum, dicentes: 'Iussa reginae
suscipimus, ut nos egenus adsimilaremus. Cumque pedibus tuis provoluti aliquid
stipendii quaereremus, ab his te gladiis transfodere voluemus. Quod si adsultu
signiore gladius difixisset, ipsum venenum, quod ferrum erat infectum, animam
velociter penetraret'. Haec his dicentibus, diversis suppliciis adfecti,
truncatis manibus auribusque et naribus, variis sunt mortibus interempti.
|