Igitur Gunthchramnus rex cummoveri exercitum in
Hispaniis praecepit, dicens: 'Prius Septimaniam proventiam ditioni nostrae
subdite, quae Galliis est propinqua, quia indignum est, ut horrendorum Gothorum
terminus usque in Galliis sit extensus'. Tunc commoto omni exercitu regni sui,
illuc dirigit. Gentes vero, quae ultra Ararem Rhodanumque et Sequanam
commanebant, cum Burgundionibus iunctae, Arareca Rhodaniticaque litora tam de
fructibus quam de pecoribus valde depopulati sunt. Multa homicidia, incendia
praedasquae in regione propria facientes, sed et aeclesias denudantes, clericos
ipsos cum sacerdotibus ac reliquo populo ad ipsas sacratas Deo aras
interementes, usque ad urbem Nemausus processerunt. Similiter et Byturigi, Sanctonici cum Petrocoricis,
Ecolesenensibus vel reliquarum urbium populum, qui tunc ad antedicti regis
imperio pertenebant, usque ad Carcasonam urbem devecti, similia mala gesserunt.
Sed cum ad urbem accessissent, reseratis sponte ab habitatoribus portis, nullo
resistente, ingressi, nescio quo cum Carcasonensibus scandalo commoto, urbem
egressi sunt. Tunc Terentiolus comes quondam urbis Lemovicinae, lapide de muro
proiecto percussus, occubuit. Cuius caput truncatum ad vindictam adversariorum
urbi delatum est. Ex hoc omnes populus timore perterritus, ad propria regredi
destinans, universa reliquid, quae vel per viam coeperat vel quae secum
adduxerat. Sed et Gothi per occultas insidias multis de his spoliatis
interemerunt; exim in Tholosanorum manus incedentes, quibus, dum pergerent,
multa intulerant mala, spoliati ac caesi vix propria contingere potuerunt. Hi
vero, qui Nemausum adgressi fuerant, devastantes universa regiones, succensis
domibus, incensis segitibus, decisis olivitis vinitisque succisis, nihil
inclusis nocere potentes, ad alias urbis progressi sunt. Erant enim valde
munitae et de cybis ac reliquis necessariis adplene refertae, et horum urbana
depopulantes urbisque minus inrumpere valuerunt. Tunc et Nicetius dux, cum Arvernis
in haec expeditione commotus, cum reliquis urbis adsedit. Sed cum minus valerit, ad castrum quoddam pervenit;
dataque fide, sponte inclusi reserantes portas, eos credoli tamquam pacificos
susciperunt. Ille vero ingressi, postposito sacramento, praesidia cuncta
diripiunt, animas in captivitate subdentes. Tunc, accepto consilio, unusquisque
ad propria est regressus. Tantaque per viam scelera, homicidia, praedas,
direptiones per regionem propriam gesserunt, ut ea usquequaque memorare
perlongum sit. Verumtamen quia segetis Provinciae igni ab hisdem succensas
diximus, fame atquae inaedia pereuntes per viam relinquebantur exanimes,
nonnulli in fluminibus dimersi, plerique in seditionibus interempti sunt.
Ferebant enim amplius quam quinque milia in his stragibus fuisse peremptos. Sed
non eos qui remanserant coercebat aliorum interitus. Tunc et Arvernae regiones
aeclesiae, quae viae publicae propinquae fuerant, a ministeriis denudatae sunt,
nec fuit terminus male faciendi, nisi cum ad propria singuli pervenerunt. Quibus reversis,
magna Gunthchramno regi amaritudo cordis obsedit. Duces vero supradicti
exercitus ad basilicam sancti Symphoriani martyris expetierunt. Veniente itaque rege ad eius solemnitatem,
repraesentati sunt sub conditione audientiae in postmodum futurae. Post dies
vero quattuor, coniunctis episcopis necnon et maioribus natu laicorum, duces
discutere coepit, dicens: 'Qualiter nos hoc tempore victuriam obtenere
possumus, quia ea quae patres nostri secuti sunt non costodimus? Illi vero aeclesias
aedificantes, in Deum spem omnem ponentes, martyres honorantes, sacerdotes
venerantes, victurias obtinuerunt gentesque adversas, divino opitulante
adiutorio, in ense et parma saepius subdiderunt. Nos vero non solum Deum non metuemus, verum etiam sacra eius vastamus,
ministros interficimus, ipsa quoque sanctorum pignera in ridiculo discerpimus
ac vastamus. Non enim potest obtenere victuria, ubi talia perpetrantur; ideo
manus nostrae sunt invalidae, ensis tepiscit, nec clepius nos, ut erat solitus,
defendit ac protegit. Ergo si hoc meae culpae adscribitur, iam ea Deus capite
meo restituat. Certe si vos regalia iussa contemnetis et ea quae praecipio
implere differtis, iam debet securis capiti vestro submergi. Erit enim
documentum omni exercitu, cum unus de prioribus fuerit interfectus. Verumtamen iam experire debemus, quid agi oporteat. Si
quis iustitiam sequi destinat, iam sequatur; si quis contemnit, iam ultio
publica cervice eius inmineat. Satius est enim, ut parvi contumaces pereant,
quam ira Dei super omnem regionem dependat innoxiam'. Haec rege dicente,
responderunt duces: 'Bonitatis tuae magnanimitas, rex optime, enarrare facile
non potest: qui timor tibi in Deum sit, qui amor in aeclesiis, quae reverentia
in sacerdotibus, quae pietas in pauperibus, quaeve dispensatio in egenis. Sed
quia omnia, quae gloria vestra profert, recta veraquae esse censentur, quid
faciemus, quod populus omnes in vitio est dilapsus omnique homine agere quae
sunt iniqua delectat? Nullus regem metuit, nullus ducem, nullus comitem reveritur;
et si fortassis alicui ista displicent et ea pro longaevitate vitae vestrae
emendare conatur, statim seditio in populo, statim tumultus exoritur. Et in
tantum unusquisque contra seniorem saeva intentione crassatur, ut vix credat
evadere, si tardius silire nequiverit' . Ad haec rex ait: 'Si quis sequitur
iustitiam, vivat; si quis legem mandatumque nostrum respuit, iam pereat, ne nus
diutius hoc blasphemeum prosequatur'. Haec eo dicente, advenit nuntius, dicens:
'Richaredus, filius Leuvichildi, de Hispaniis egressus, Caput Arietis castrum
obtenuit et ex pago Tholosano maximam partem depopulatus est hominesque
captivos abduxit. Ugernum Arelatense castrum inrupit resque cunctas cum
hominibus abstullit et sic se infra murus Nemausensis urbis inclusit'. Haec audiens
rex, Leudeghyselum in loco Calomniosi cognomento Aegylanis ducem delegens,
omnem ei provintiam Arelatensim commisit, costodisque per terminus super
quattuor virorum milia collocavit. Sed et Nicetius Arvernorum dux similiter cum
costodibus perrexit et finis regiones ambivit.
|