Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius Turonensis
Historiae

IntraText CT - Text

  • LIBER OCTAVUS
    • 31. De interfectione Praetextati episcopi.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

31. De interfectione Praetextati episcopi.

 

Dum haec agerentur et Fredegundis apud Rothomagensim urbem commoraretur, verba amaritudinis cum Praetextato pontifice habuit, dicens, venturum esse tempus, quando exilia, in qua detentus fuerat , reviseret. Et ille: 'Ego semper et in exilio et extra exilium episcopus fui, sum et ero; nam tu non semper regalem potentiam perfrueres. Nos ab exilio provehimur, tribuente Deo, in regnum; tu vero ab hoc regno demergeris in abyssum. Rectius enim erat tibi, ut, relecta stultitia adque malitia, iam te ad meliora converteris et ab hac iactantia, qua semper ferves, abstraheris, ut et tu vitam adipisceris aeternam et parvolum, quem genuisti, perducere ad legitimam possis aetatem'. Haec effatus, cum verba illius mulier graviter acciperit, se a conspectu eius felle fervens abstraxit. Advenientem autem dominicae resurrectionis diae, cum sacerdos ad implenda aeclesiastica officia ad aeclesiam maturius properasset, antefanas iuxta consuetudinem incipere per ordinem coepit. Cumque inter psallendum formolae decumberet, crudelis adfuit homicida, qui episcopum super formolam quiescentem, extracto baltei cultro, sub ascella percutit. Ille vero vocem emittens, ut clerici qui aderant adiuvarent, nullius ope de tantis adstantibus est adiutus. At ille plenas sanguine manus super altarium extendens, orationem fundens et Deo gratias agens, in cubiculo suo inter manus fidelium deportatus et in suo lectulo collocatus est. Statimque Fredegundis cum Beppoleno duce et Ansovaldo adfuit, dicens: 'Non oportuerat haec nobis ac reliquae plebi tuae, o sancte sacerdos, ut ista tuo cultui evenirent. Sed utinam indicaretur, qui talia ausus est perpetrare, ut digna pro hoc scelere supplicia susteneret'. Sciens autem ea sacerdos haec dolose proferre, ait: 'Et quis haec fecit nisi his, qui reges interemit, qui saepius sanguinem innocentem effudit, qui diversa in hoc regno mala commisit?' Respondit mulier: 'Sunt aput nos peritissimi medici, qui hunc vulnere medere possint. Permitte, ut accedant ad te'. Et ille: 'Iam', inquid, 'me Deus praecepit de hoc mundum vocare. Nam tu, qui his sceleribus princeps inventa es, eris maledicta in saeculo, et erit Deus ultur sanguinis mei de capite tuo'. Cumque illa discederit, pontifex, ordinata domo sua, spiritum exalavit. Ad quem sepeliendum Romacharius Constantinae urbis episcopus advenit. Magnus tunc omnes Rothomagensis cives et praesertim seniores loci illius Francos meror obsedit. Ex quibus unus senior ad Fredegundem veniens ait: 'Multa enim mala in hoc saeculo perpetrasti, sed adhuc peius non feceras, quam ut sacerdotem Dei iuberis interfici. Sit Deus ultur sanguinis innocentes velociter. Nam et omnes nos erimus inquisitores mali huius, ut tibi diutius non liceat tam crudelia exercere'. Cum autem haec dicens discederet a conspectu reginae, misit illa qui eum ad convivium provocaret. Quo renuente, rogat, ut, si convivium eius uti non vellit, saltim vel poculum auriat, ne ieiunus a regale domo discedat. Quo expectante, accepto poculo, bibit absentium cum vino et melle mixtum, ut mos barbarorum habet; sed hoc potum venenum inbutum erat. Statim autem ut bibit, sensit pectorem suum dolorem validum inminere, et quasi se incideretur intrinsecus, exclamat suis, dicens: 'Fugite, o miseri, fugite malum hoc, ne mecum pariter periamini'. Illis quoque non bibentibus, sed festinantibus abire, hic protinus excaecatus, ascensoque aequo, in tertio ab hoc loco stadio caecidit et mortuus est. Post haec Leudovaldus episcopus epistolas per omnes sacerdotes direxit et, accepto consilio, aeclesias Rothomagensis clausit, ut in his populus solemnia divina non expectaret, donec indagatione communi repperiretur huius auctur sceleris. Sed et aliquos adpraehendit, quibus supplicio subditus veritatem extorsit, qualiter per consilium Fredegundis haec acta fuerat; sed et, ea defensante, ulciscere non potuit. Ferebant etiam, ad ipsum percussores venisse, pro eo quod haec inquirere sagaciter distinaret; sed costodia vallatus suorum, nihil ei nocere potuerunt. Itaque cum haec ad Gunthchramnum regem perlata fuissent et crimen super mulierem iaceretur, misit tres episcopus ad filium, qui esse dicitur Chilperici, quem superius Chlothacharium scripsimus vocitatum, id est Artemium Synonicum, Veranum Cavellionensim et Agricium Tricassinum, ut scilicet cum his, qui parvolum nutriebant, perquirerint huius sceleris personam et in conspectu eius exhiberent. Quod cum sacerdotes locuti fuissent, responderunt seniores: 'Nobis prorsus haec facta displicent, et magis ac magis ea cupimus ulciscere. Nam non potest fieri, ut, si quis inter nos culpabilis invenitur, in conspectu regis vestri deducatur, cum nos possimus nostrorum facinora regale sanctione conpraemere'. Tunc sacerdotes dixerunt: 'Noveritis enim, quia, si persona, quae haec perpetravit, in medio posita non fuerit, rex noster cum exercitu hic veniens, omnem hanc regionem gladio incendioque vastavit, quia manifestum est, hanc interfecisse gladio episcopum, qui maleficiis Francum iussit interemi'. Et his dictis, discesserunt, nullum rationabilem responsum accipientes, obtestantes omnino, ut numquam in aeclesia illa Melantius, qui prius in loco Praetextati subrogatus fuerat, sacerdotes fungeretur officium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License