Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
32. De interitu Domnolae, uxoris Nectari.
Multa enim mala
hoc tempore gesta sunt. Nam Domnola, relicta quondam Burgulini , quae fuit
filia Victuri Redonensis episcopi, quam Nectarius' matrimonio copulaverat,
intentione de vineis cum Boboleno, referendario Fredegundis, habebat. Audiens autem ea in
his vineis advenisse, misit nuntius obtestantes, ne ingredi penitus in hac
possessione praesumeret. Quod illa
dispiciens et res patris sui fuisse proclamans, ingressa est. Tunc ille,
commota seditione, super eam cum armatis viris inruit. Qua interfecta, vineas
vindecavit resque deripuit et tam viros quam mulieres qui cum ea erant
interfecit gladio, nec remansit ex his, nisi qui fuga labi potuit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |