Extetit igitur in
his diebus apud urbem Parisiacam mulier, quae dicerit incolis: 'Fugite, o! ab
urbe et scitote eam incendio concremandam'. Quae cum a multis inrideretur, quod
haec aut sortium praesagio diceret aut vana aliqua somniasset aut certe
daemonii meridiani haec instinctu proferret, respondit: 'Nequaquam est ita, ut
dicitis; nam in veritate loquor, quia vidi per somnium a basilica sancti
Vincenti veniente virum inluminatum, tenente manu caereum et domus negutiantum
ex ordine succendentem'. Denique post tertiam noctem, quod haec mulier est
effata, inchoante crepusculo, quidam e civibus, accenso lumine, in prumptuario
est ingressus, adsumptoque olec hac ceteris quae necessaria erant, abscessit,
lumine secus cupella olei derelicto. Erat enim domus haec prima secus portam,
quae ad mediam diem pandit egressum. Ex quo lumine adpraehensa domus incendio
concrematur, de qua et aliae adpraehendi coeperunt. Tunc deruente igne super
vinctus carceris, apparuit eis beatus Germanus, et comminuens trabem atque
catenis, quibus vincti tenebantur, reserato carceris osteo, vinctos abire
permisit incolomis. Ille vero egressi, se ad basilicam sancti Vincenti, in qua
sepulchrum habetur beati antestitis, contulerunt. Igitur cum per totam
civitatem huc adque illuc flante vento flamma ferritur totisque viribus regnaret
incendium, adpropinquare ad aliam portam coepit, in qua beati Martini oraturium
habebatur, qui ob hoc aliquando factum fuerat, eo quod ibi lepram maculosi
hominis osculo depulisset. Vir autem, qui eum intextis virgultis in sublime
construxerat, confisus in Domino nec de beati Martini virtute diffisus, se
resquae suas infra eius parietis ambivit, dicens: 'Credo enim et fides mea est,
quod repellat ab hoc loco incendium, qui saepius incendiis imperavit et in hoc
loco leprosi hominis cutem, osculu medente, purgavit'. Adpropinquante enim
illuc incendium, ferebantur validi globi flammarum, qui percutientes parietem
oraturii, protinus tepiscebant. Clamabat autem populus viro ac muliere:
'Fugite, miseri, ut evadere possitis. Ecce iam igneum pondus super vos diruit,
ecce favillae incendii cum carbonibus tamquam validus imber ad vos usque
distenditur! Egredimini ab oraturio, ne cum eodem incendio concremimini'. At
illi orationem fundentes, numquam ab his vocibus movebantur. Sed nec mulier se
umquam a fenestra, per quam interdum flammae ingrediebantur, amovit, quae erat
spe firmissima de virtute beati antestitis praemunita. Tantaque fuit virtus
beati pontificis, ut non solum hoc oraturium cum alumni proprii domo salvaret,
verum etiam nec aliis domibus, qui in circuitu erant, nocere flammis
dominantibus permisisset. Ibique cecidit incendium, quod ab una parte pontes
coeperat desaevire. Ab alia vero parte tam valide cuncta conflagravit, ut amnis
finem inponeret. Verumtamen aeclesiae cum domibus suis non sunt adustae.
Agebant enim, hanc urbem quasi consecratam fuisse antiquitus, ut non ibi
incendium praevaleret, non serpens, non gliris apparuisset. Nuper autem, cum
cuniculum pontis emundaretur et coenum, de quo repletum fuerat, auferretur,
serpentem gliremque aereum repperierunt. Quibus ablatis, et glires ibi deinceps
extra numerum et serpentes apparuerunt, et postea incendia perferre coepit.
|