Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius Turonensis Historiae IntraText CT - Text |
|
|
36. De interitu Magnovaldi.
Igitur aput Childebertum regem Magnovaldus causis
occultis ex iussu regis interficitur hoc modo. Stante infra Mettensis urbis palatium rege et ludum spectante, qualiter
animal caterva canum circumdatum fatigabatur, Magnovaldus arcessitur. Quo
veniente et nesciente quae actura erant, cum reliquis dissolutus riso,
prospicere pecudem coepit. At his cui iussum fuerat, cum viderit eum spectaculum
intentum, librata secure caput eius inlisit. Qui cecidit et mortuus est ac, per
fenestram domus proiectus, a suis sepultus est; resque eius protinus direptae,
aerario publico, in quantum repertum est, sunt inlatae. Autumabant tamen
quidam, eo quod post mortem fratris diversis plagis coniugem affectam
interfecisset et uxorem fratris adscisset toro, extetisse causam, qua
interimeretur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |